<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Ad quae <note>Ad quae, <hi rend="italic">Cramer;</hi> atque (adque, <hi rend="italic">I</hi>), <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>.</note> ille ait: <q>Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.</q> </p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p><q>Absque praeiudicio,</q> inquit Taurus, <q>tu interea sede, dum <note>dum, <hi rend="italic">Aldine ed.;</hi> cum, <hi rend="italic">RV;</hi> dun cum, P; dum circumspicimus, <hi rend="italic">Madvig.</hi></note> inspicimus <choice><corr>quaerimusque</corr><sic>quaerimlusque</sic></choice> utrum conveniat, tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est.</q> </p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Et cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum <choice><corr>perpensatione</corr><sic>perpenlsatione</sic></choice>.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura, <pb xml:id="v1.p.126"/> cum filiorum qui in magistratu sunt potestatibus collata, interquiescere paululum et conivere; sed cum extra rempublicam in <choice><corr>domestica</corr><sic>domestic</sic></choice> re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque <choice><corr>familiari</corr><sic>familiar</sic></choice> discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. </p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p><q>Hoc igitur,</q> inquit, <q>quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet.</q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>