<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit. </p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Quid autem super <choice><corr>huiuscemodi</corr><sic>huiuscemlodi</sic></choice> patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus. </p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex <hi rend="italic">Annali</hi> eius sexto transscripta: <q>Deinde facti consules Ti. <note>Ti <hi rend="italic">added by Skutsch.</hi></note> Sempronius Gracchus iterum, <note>iterumque, <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>.</note> Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei <choice><corr>consuli</corr><sic>cosuli</sic></choice> pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: <q>Quid postea?</q> ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret.</q> </p></div></div><pb xml:id="v1.p.128"/><div type="textpart" n="3" subtype="chapter"><head>III</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres <choice><corr>immiserint</corr><sic>immiseurint</sic></choice> <hi rend="italic">h</hi> litterae spiritum.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant <choice><corr>eam</corr><sic>earn</sic></choice> veteres nostri plerisque vocibus <choice><corr>verborum</corr><sic>verborLum</sic></choice> firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. </p></div></div></div></div></body></text></TEI>