Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit. Quid autem super huiuscemodi huiuscemlodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est ut adscriberemus. Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex Annali eius sexto transscripta: Deinde facti consules Ti. Ti added by Skutsch. Sempronius Gracchus iterum, iterumque, ω . Q. Fabius Maximus, filius eius qui priore anno erat consul. Ei consuli cosuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Ubi iuxta venit, tum consul ait: Quid postea? ; lictor ille qui apparebat cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret. III Argument Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint immiseurint h litterae spiritum. H LITTERAM, sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam earn veteres nostri plerisque vocibus verborum verborLum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae.