AD philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater. Taurus, sectatoribus commodum dimissis, sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. Introivit provinciae praeses et cum eo pater; assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. Allata mox mnox una sella est, quae in promptu prompt erat, atque dum aliae promebantur promrebantur , apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis pralesidis uti sederet.