spolia spolia, ς ; populi, ω . militaria habuit multiiuga, in his provocatoria pleraque; triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem. XII Argument Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, species habens primorem priniorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta. IN legibus Solonis illis antiquissimis quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam earn causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domo donio , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto. Cum hanc legem Solonis, singulari sapientia praediti, legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio, requirens quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.