<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>Id esse cellas quasdam et cisternas quae in area sub <pb xml:id="v1.p.152"/> terra essent, ubi reponi solerent signa vetera quae ex eo templo collapsa essent, et alia <note>et alia, <foreign xml:lang="grc">ς</foreign>; talia, <foreign xml:lang="grc">ω</foreign>; aliaque, <hi rend="italic">Hertz.</hi></note> quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur <q>favisae</q> dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos <q>thesauros</q> Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos <q>flavisas</q> dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. </p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et <q>favisas</q> esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.</p></div></div><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><head>XI</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.</p></div><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>L. SICINIUM DENTATUM, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio, A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus quam credi <choice><corr>debeat</corr><sic>defeat</sic></choice> strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. </p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis <pb xml:id="v1.p.154"/> octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti; phaleris item donatus est quinquies viciesque; </p></div></div></div></div></body></text></TEI>