<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1254.phi001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="1" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem <choice><corr>alterum</corr><sic>alteum</sic></choice> orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. </p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset, <foreign xml:lang="grc">πολλάκις,</foreign> inquit, <foreign xml:lang="grc">ἐξ ἡλίου εἰς ἥλιον εἱστήκει ἀστραβέστερος τῶν πρέμνων.</foreign></p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit. </p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> In illius etiam pestilentiae vastitate quae in belli Peloponnensiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.</p></div></div><pb xml:id="v1.p.124"/><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><head>II</head><div type="textpart" n="a" subtype="section"><head>Argument</head><p>Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus <choice><corr>domi</corr><sic>donii</sic></choice> forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>