Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti permulcti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque coeptunique in hostem progredi tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo delectabili adeo, β. ; omitted by ω . venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Καὶ μετὰ ταῦτα ἡ ξύνοδος ἦν· Ἀργεῖοι μὲν καὶ οἱ σύμμαχοι ἐντόνως καὶ ὀργῇ χωροῦντες, Λακεδαιμόνιοι δὲ βραδέως καὶ ὑπὸ αὐλητῶν πολλῶν, νόμου νόμου, ὁμοῦ, νόμῳ, codd. Thuc. ἐγκαθεστώτων, οὐ τοῦ θείου χάριν, ἀλλʼ ἵνα ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες προσέλθοιεν καὶ μὴ διασπασθείη αὐτοῖς ἡ τάξις, ὅπερ φιλεῖ τὰ μεγάλα στρατόπεδα ἐν ταῖς προσόδοις ποιεῖν Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus;