Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta fritamenta, W. Heraeus, Berl. phil. Woch. 1904, comparing v. 1. I and Corp. Gloss. Lat. ii. 580. 42; see note on v. 1. 1. quaedam varia tibicen incineret? Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes; effervescente namque, ω .; corr. by Mommsen. namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est. M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum adhibituim esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui: Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea eburneola, Cic. solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui quo, Cic. illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.