<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="7" subtype="topic"><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> in sua quisque dignitate moreretur. Pontifices et flamines quidquid religiosissimi in templis erat partim in doleis defossa terra recondunt, partim inposita
plaustris secum Veios auferunt.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Virgines simul ex sacerdotio Vestae nudo pede fugientia sacra comitantur. Tamen excepisse fugientis unus ex plebe fertur Albinius, <note target="n.42.2"/>qui depositis uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. Adeo tunc quoque in ultimis

<note xml:id="n.42.1">se om. B.
</note>
<note xml:id="n.42.2">Albinius Liv. V. 40: Atinius B: Albinus L.

</note>
<pb n="p.44"/>
religio publica privatis adfectibus antecellebat. Iuventus
vero, quam satis constat vix mille hominum fuisse, duce Manlio <note target="n.44.1"/>arcem Capitolini montis insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut quem ad modum ipsi ad defendendum templum concurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo tueretur.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Aderant interim Galli apertamque urbem primo trepidi, ne quis subesset dolus, mox, ubi solitudinem vident, pari clamore et impetu invadunt. Patentis passim domos adeunt. Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem
igni ferro manibus exaequant.
</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p> Sex mensibus barbari—quis crederet?—circa montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noctibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deiecit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa <note target="n.44.2"/>fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce iaculatus
est.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>