Caesi apud Cremeram trecenti, patricius exercitus; sed hos om. B. itaque scelerato signata nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. Sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario quidem eventu. Falisci sponte se dediderunt, crematae suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes. Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remi- sisset. Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur.