Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur. Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, Tiberis quod Euphrates. Coriolos quoque—pro pudor—victos adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret. Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen illa Cora Rehd.: sora B I: Ora L. Gesoriacum: gesoria; cum N: gersoriacum L: caesoriacum B I. victos: victus B. indueret: induere B: induceret N. Maenius: menius I: menenius B: moenibus N. classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.