<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="5" subtype="topic"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum et insigne commentum—, ut inde re-
</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> peteretur.<note target="n.32.2"/>Cossus equitum magister exuere frenos

<note xml:id="n.32.1">datis elapsa custodiam Tollius: data etlapsa custodiae B: data elapsa custodiam L.
</note>
<note xml:id="n.32.2">ut inde repeteretur lahnius: ut inde ipse peteretur B: uti peteretur N L.
</note>
<pb n="p.34"/>
imperavit—et hoc novum—quo acrius incurrerent.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum
est.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Cora 1—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De
Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>