<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="2" subtype="topic"><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt
ex ipso habitu dignitatem.
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana
res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.<note target="n.26.2"/>
</p></div></div></div><div type="textpart" n="3" subtype="topic"><head>DE MUTATIONE REI PUBLICAE</head><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p> Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et
iure et nomine.
</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p> Quippe ex perpetuo annuum <note target="n.26.3"/>placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro

<note xml:id="n.26.1">colonia: coloniam B.
</note>
<note xml:id="n.26.2">incenderetur: incendetur B.
</note>
<note xml:id="n.26.3">annuum L I: annum B.
</note>
<pb n="p.28"/>
regibus, ut consulere civibus suis se <note target="n.28.1"/>debere meminissent.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>