<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Duillio <note target="n.78.3"/>Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae
in naves atque mutatae arbores viderentur.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque

<note xml:id="n.78.1">tamen tanta Voss.: tanta tamen BNL.
</note>
<note xml:id="n.78.2">quod velocitas navium mari iuvaretur post amplectitur add. BI.
</note>
<note xml:id="n.78.3">Duillio: ad uilio B: diullio L: duellio I. 1 264 B.C.
</note>
<pb n="p.80"/>
hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos
et ludificari fuga rostra.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit
triumphum.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Cuius quod gaudium fuit, cum Duillius imperator, non contentus unius diei triumpho, per vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie
triumpharet.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Prae tanta huius victoria leve damnum <note target="n.80.1"/>fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.

</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>