<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p> Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et

<note xml:id="n.84.1">cecidisset Iordanis cod. Polling.: coepisset B: cepisset NI. 1 250 B.C.

</note>
<pb n="p.86"/>
reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec <note target="n.86.1"/>amplius eam insulam adgredi
cogitarent.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p> Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.
</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p> Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi <note target="n.86.2"/>statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p> Marco Fabio Buteone consule hostium <note target="n.86.3"/>classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro
navigantem cecidit.
</p></div><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p> Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis
et <note target="n.86.4"/>omnium interiacentium <note target="n.86.5"/>insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse <note target="n.86.6"/>naufragio.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>