<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="18" subtype="topic"><div type="textpart" n="2" subtype="chapter"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p> Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi
fecit audaciam.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p> Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago
caperetur.
</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p> Prooemium <note target="n.82.4"/>belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella
vastata sunt.
</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p> Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud
Bagradam castra vexaverit.
</p></div><div type="textpart" n="21" subtype="section"><p> Sed omnium victor

<note xml:id="n.82.1">ut supervixit add. B, et supervixit add. NL post superfuit.
</note>
<note xml:id="n.82.2">consule add. Iahnius.
</note>
<note xml:id="n.82.3">ibi Aleriae Salmasius: ibi alte B: baleriae NL: ibi ateriae I.
</note>
<note xml:id="n.82.4">prooemium belli Iahnius: prima premium (proemium I) belli B: prima belli praemium NL.
</note>
<pb n="p.84"/>
Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset <note target="n.84.1"/>aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>