Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit. Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, dum exercitus omnis evaderet. Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod leve damnum: leve huius proelii damnum codd. est add. Iahnius. expeditioni tantae superfuit, licet nihil inscripserit sanguine. Lucio Cornelio Scipione consule, cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit. Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.