<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="17" subtype="topic"><div type="textpart" n="25" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit. Qua <note target="n.74.1"/>quodam tempore, quod lictoriae virgae sonum ignotum penatibus suis expaverat, a sorore satis
insolenter inrisa, iniuriam non tulit.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p> Itaque nanctus tribunatum honorum et magistratuum consortium quamvis invito senatui extorsit.
</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Verum in ipsis seditionibus principem populum non inmerito suspexeris. Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit,
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim
perniciosi cives existerent.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Spurium <note target="n.74.2"/>largitione, Cassium agraria lege suspectum regiae dominationis praesenti morte multavit. Ac de Spurio quidem supplicium pater ipsius sumpsit, hunc Quinctii dictatoris imperio in medio foro magister equitum

Servilius Ahala confodit.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>