<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="topic"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p> Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querellam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu
contumeliam violant;
</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p> et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.
</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, in-

<note xml:id="n.58.1">mirabilis N Iahnius: mirabili BI. 1 280 B.C.

</note>
<pb n="p.60"/>
vectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis
insignibus proelio excedere.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.
</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p> In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide
abscisa mori posse beluas ostenderat.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>