<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="13" subtype="topic"><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p> Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias <note target="n.60.1"/>cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus
umero saucius in armis suis referretur.
</p></div><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p> Lucaniae suprema pugna fuit Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus
dedit.
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p> Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit

<note xml:id="n.60.1">alias Salmasius: alius codd.: citius Sauppius: ante Aldus: prius Mommsenus.
</note>
<pb n="p.62"/>
et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi
hostilia gravi mole permiscuit.
</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p> Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi <note target="n.62.1"/>cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis
seque ad dolos contulit.
</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>