Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat. Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit. Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est. Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, Suessa Pometia.