<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="6" subtype="chapter"><p rend="indent">Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul
a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis
exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios
eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores
et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos
et odorum diuites Arabas—eorum igitur Indorum non
aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami
merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri
fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium
maximus
<quote rend="blockquote"><l>eois regnator aquis in flumina centum</l><l>discurrit, centum ualles illi oraque centum,</l><l>oceanique fretis centeno iungitur amni,</l></quote>
nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem
tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo
in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico uolumine
indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus
uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas
pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac
retentores suos toto corpore oblidere. sunt apud illos et
uaria colentium genera—libentius ego de miraculis hominum quam naturae disseruerim—; est apud illos genus, qui <pb n="p.7"/>
nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque ad<del>co</del>gnomen illis bubulcis inditum. sunt et mutandis mercibus
callidi et obeundis proeliis strenui uel sagittis eminus uel
ensibus comminus. est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae uocantur. hos ego maxime admiror,
quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli: non illi norunt aruum
colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum
subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere. quid
igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. nec
quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem
animi et otium oderunt. igitur ubi mensa posita, priusquam
edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et
officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum feceri<add>n</add>t. hic alius
se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam
imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua
repperisse uel alterius demonstratione didicisse, <add>alia</add> denique <pb n="p.8"/>
ceteri commemorant. qui nihil habet ad<del>d</del>ferre cur prandeat,
inpransus ad opus foras extruditur.</p></div><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><p rend="indent">Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui
ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est,
ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur—nam solus <add>a</add> condito aeuo, quantum hominum
memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna
sua maior fuit successusque eius amplissimo<add>s</add> et prouocauit
ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior,
solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat
uirtutem uel sperare, fortunam uel optare—, eius igitur
Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae
omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare; sed cum
primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam,
quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus
uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis
effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine,
quin saepe <add>scripsit</add>, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles
coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet;
praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis
uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus
admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum. <pb n="p.9"/>
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander
ut ubique imaginum sim<add>illim</add>us esset, utique omnibus
statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis
iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur. quod
utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui
imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices,
idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos
imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum
quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter
uiuendo contaminarent. quod utrumque scilicet perfacile est.
quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui <add>nata</add>?
nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare
alios insectari audientium contumelia est. an non summam
contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis
optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa
uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut,
si pallium accipere uelit, <add>non</add> disertius maledicat?</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>hic enim plus sibi debet quam dignitati, quanquam
nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris
hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles <pb n="p.10"/>
genere et ex iis <add>pauci consulares, ex</add> consularibus pauci
boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. sed ut loquar de solo
honore, non licet insignia eius uestitu uel calceatu temere
usurpare.</p></div><div type="textpart" n="9" subtype="chapter"><p rend="indent">si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex il<add>l</add>is inuisoribus
meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc
quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint
quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem
adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri
sunt, meo innotescant,—si qui igitur ex illis liuid<del>in</del>is
splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se
immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam
tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam
uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum
conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non
consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae
paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et
ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio
nihil <del>non</del> quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore
hiscere. quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile <pb n="p.11"/>
et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam
et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero
comparatis. tantum habet u<del>t</del>ilitas excusationis, dignitas
difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis. nec tamen uos parua quaedam
et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam,
ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. praeco
proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic
uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque
contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata
uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella
legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. patior
et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad uos protuli, exce<del>r</del>ptum ilico et
lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet. quo maior religio dicendi
habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. plura
enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis
opera. quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et
accuratius disputabo.</p><p rend="indent">et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi <pb n="p.12"/>
cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria uero magna,
fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens,
studia uaria, aemuli multi. uenit Hippias iste quondam
certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam
elaboratu mirandus. omnia secum quae habebat, nihil eorum
<del>m</del>emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta,
quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et
gestamina, quibus erat conspicatus. habebat indutui ad
corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio,
purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. habebat
cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus uariegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuuerat. habebat amictui pallium candidum, quod superne
circumiecerat: id quoque pallium co<add>m</add>perior<del>is</del> ipsius
laborem fuisse. etiam pedum tegumenta crepidas sibimet
compegerat; etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat. nondum omnia eius commemoraui. enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno <pb n="p.13"/>
in coe<del>p</del>tu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam
quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti
ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae,
ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo
laberetur. quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot utensilium peritia daedalum? quin et ipse Hippian laudo, sed
ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis
multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias
quidem artes minus callere, uestem de textrina emere,
baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec
gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli
aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia
nundinis mercari. prorsum enim non eo infiti<del>ti</del>as nec radio
nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramenti<add>s</add>
uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario
calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae,
socco, coturno, item satiras ac <add>g</add>riphos, item <add>h</add>istorias
uarias rerum nec non <add>o</add>rationes laudatas disertis nec non
dialogos laudatos philosophis atque haec <add>et</add> alia <del>et</del> eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio,
simili stilo. quae utinam possem equidem non singillatim
ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul <pb n="p.14"/>
<del>ut</del> optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad
omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis,
quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores
tuos ad te reseruata est, sed quoniam nulli me probatiorem
uolo, quam que<add>m</add> ipse ante omnis merito probo. enim
sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam
ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis. atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim,
sed omni publicitus gratia obstrictus. nihil quippe a te
impetraui, quia nec postulaui. sed philosophia me docuit
non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium <add>negare</add>
magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et
quod in commune expediat malle quam quod mihi. igitur
bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. idque
facere adortus sum, dum mo<del>do</del>derationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effec<add>is</add>ti ut te amare
debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. quis enim a te non amet discere, quanam
moderatione optineri queat <gap reason="lost" rend="* * *"/> ; tua ista grauitas iucunda,
mitis austeritas, placida constantia blandusque uigor est.
neminem proconsulum, quod sciam, prouincia Africa magis
reuerita est, minus uerita: nullo nisi tuo anno ad coercenda
peccata plus pudor quam timor ualuit. nemo te alius pari <pb n="p.15"/>
potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem
uirtute filium adduxit. igitur nemo Carthagini proconsulum
diutius fuit. nam etiam eo tempore, quo prouincia<add>m</add>
circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quam<add>quam</add> te magis desideraremus; paterna
in filio aequitas, senilis in iuuene <del>auctoritas</del> prudentia,
consularis in legato auctoritas, prorsus omnis uirtutes tuas
ita effi<add>n</add>git ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior
esset in iuuene quam in te parta laus, nisi eam tu talem
dedisses. qua utinam perpetuo liceret frui. quid nobis cum
istis proconsulum uici<del>ci</del>bus, quid cum annis breuibus et
festinantibus mensibus. o celer<add>e</add>s bonorum hominum dies,
o praesidum optimorum citata curricula. iam te, Seueriane,
tota prouincia desideramus. enimuero Honorinum et honos
suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum
format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod
qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/><quote rend="blockquote"><l>Sol qui candentem feruido curru atque equis</l><l>flammam citatis feruido ardore explicas:</l></quote><pb n="p.16"/>
itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae
uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica,
pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et
aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur
cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma
inu<add>i</add>sitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit,
alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque
ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item
dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris,
gressus hominibus.</p></div></div></body></text></TEI>