Indi, gens populosa cultoribus et finibus maxima, procul a nobis ad orientem siti, prope oceani reflexus et solis exortus, primis sideribus, ultimis terris, super Aegyptios eruditos et Iudaeos superstitiosos et Nabathaeos mercatores et fluxos uestium Arsacidas et frugum pauperes Ityraeos et odorum diuites Arabas—eorum igitur Indorum non aeque miror eboris strues et piperis messes et cinnami merces et ferri temperacula et argenti metalla et auri fluenta, nec quod Ganges apud eos unus omnium amnium maximus eois regnator aquis in flumina centum discurrit, centum ualles illi oraque centum, oceanique fretis centeno iungitur amni, nec quod isdem Indis ibidem sitis ad nascentem diem tamen in corpore color noctis est, nec quod aput illos immensi dracones cum immanibus elephantis pari periculo in mutuam perniciem concertant: quippe lubrico uolumine indepti reuinciunt, ut illis expedire gressum nequeuntibus uel omnino abrumpere tenacissimorum serpentium squameas pedicas necesse sit ultionem a ruina molis suae petere ac retentores suos toto corpore oblidere. sunt apud illos et uaria colentium genera—libentius ego de miraculis hominum quam naturae disseruerim—; est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare nouere, ideoque ad co gnomen illis bubulcis inditum. sunt et mutandis mercibus callidi et obeundis proeliis strenui uel sagittis eminus uel ensibus comminus. est praeterea genus apud illos praestabile, gymnosophistae uocantur. hos ego maxime admiror, quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli: non illi norunt aruum colere uel aurum colare uel equum domare uel taurum subigere uel ouem uel capram tondere uel pascere. quid igitur est? unum pro his omnibus norunt: sapientiam percolunt tam magistri senes quam discipuli iuniores. nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt. igitur ubi mensa posita, priusquam edulia adponantur, omnes adolescentes ex diuersis locis et officiis ad dapem conueniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum feceri n t. hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse; itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse uel alterius demonstratione didicisse, alia denique ceteri commemorant. qui nihil habet ad d ferre cur prandeat, inpransus ad opus foras extruditur. Alexandro illi, longe omnium excellentissimo regi, cui ex rebus actis et auctis cognomentum magno inditum est, ne uir unicam gloriam adeptus sine laude unquam nominaretur—nam solus a condito aeuo, quantum hominum memoria extat, inexuperabili imperio orbis auctus fortuna sua maior fuit successusque eius amplissimo s et prouocauit ut strenuus et aequiperauit ut meritus et superauit ut melior, solusque sine aemulo clarus, adeo ut nemo eius audeat uirtutem uel sperare, fortunam uel optare—, eius igitur Alexandri multa sublimia facinora et praeclara edita fatigaberis admirando uel belli ausa uel domi prouisa, quae omnia adgressus est meus Clemens, eruditissimus et suauissimus poetarum, pulcherrimo carmine inlustrare; sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, quin saepe scripsit , solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet; praeter hos tris multo nobilissimos in suis artificiis si quis uspiam repperiretur alius sanctissimae imagini regis manus admolitus, haud secus in eum quam in sacrilegum uindicaturum. eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum sim illim us esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur. quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent. quod utrumque scilicet perfacile est. quae enim facilior res quam linguae rabies et uilitas morum, altera ex aliorum contemptu, altera ex sui nata ? nam uiliter semet ipsum colere sui contemptus est, barbare alios insectari audientium contumelia est. an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere? quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut, si pallium accipere uelit, non disertius maledicat? hic enim plus sibi debet quam dignitati, quanquam nec haec illi sit cum aliis promiscua; nam ex innumeris hominibus pauci senatores, ex senatoribus pauci nobiles genere et ex iis pauci consulares, ex consularibus pauci boni et adhuc ex bonis pauci eruditi. sed ut loquar de solo honore, non licet insignia eius uestitu uel calceatu temere usurpare. si quis forte in hoc pulcherrimo coetu ex il l is inuisoribus meis malignus sedet, quoniam ut in magna ciuitate hoc quoque genus inuenitur, qui meliores obtrectare malint quam imitari et, quorum similitudinem desperent, eorundem adfectent simultatem, scilicet uti, qui suo nomine obscuri sunt, meo innotescant,—si qui igitur ex illis liuid in is splendidissimo huic auditorio uelut quaedam macula se immiscuit, uelim paulisper suos oculos per hunc incredibilem consessum circumferat contemplatusque frequentiam tantam, quanta ante me in auditorio philosophi nunquam uisitata est, reputet cum animo suo, quantum periculum conseruandae existimationis hic adeat, qui contemni non consueuit, cum sit arduum et oppido difficile uel modicae paucorum expectationi satisfacere, praesertim mihi, cui et ante parta existimatio et uestra de me benigna praesumptio nihil non quicquam sinit neglegenter ac de summo pectore hiscere. quis enim uestrum mihi unum soloecismum ignouerit? quis uel unam syllabam barbare pronuntiatam donauerit? quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare? quae tamen aliis facile et sane meritissimo ignoscitis. meum uero unumquodque dictum acriter examinatis, sedulo pensiculatis, ad limam et lineam certam redigitis, cum torno et coturno uero comparatis. tantum habet u t ilitas excusationis, dignitas difficultatis. adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis. nec tamen uos parua quaedam et praua similitudo falsos animi habeat, quoniam quaedam, ut saepe dixi, palliata mendicabula obambulant. praeco proconsul(is) et ipse tribunal ascendit, et ipse togatus illic uidetur, et quidem perdiu stat aut ambulat aut plerumque contentissime clamitat, enimuero proconsul ipse moderata uoce rarenter et sedens loquitur et plerumque de tabella legit, quippe praeconis uox garrula ministerium est, proconsulis autem tabella sententia est, quae semel lecta neque augeri littera una neque autem minui potest, sed utcumque recitata est, ita prouinciae instrumento refertur. patior et ipse in meis studiis aliquam pro meo captu similitudinem; nam quodcumque ad uos protuli, exce r ptum ilico et lectum est, nec reuocare illud nec autem mutare nec emendare mihi inde quidquam licet. quo maior religio dicendi habenda est, et quidem non in uno genere studiorum. plura enim mea extant in Camenis quam Hippiae in opificiis opera. quid istud sit, si animo attendatis, diligentius et accuratius disputabo. et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus; aetas illi cum Socrate, patria Elis; genus ignoratur, gloria uero magna, fortuna modica, sed ingenium nobile, memoria excellens, studia uaria, aemuli multi. uenit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu uisendus quam elaboratu mirandus. omnia secum quae habebat, nihil eorum m emerat, sed suis sibi manibus confecerat, et indumenta, quibus indutus, et calciamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicatus. habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. habebat cinctui balteum, quod genus pictura Babylonica miris coloribus uariegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuuerat. habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat: id quoque pallium co m perior is ipsius laborem fuisse. etiam pedum tegumenta crepidas sibimet compegerat; etiam anulum in laeua aureum faberrimo signaculo quem ostentabat, ipse eius anuli et orbiculum circulauerat et palam clauserat et gemmam insculpserat. nondum omnia eius commemoraui. enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare, qui magno in coe p tu praedicauit, fabricatum semet sibi ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rutunditate, iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione cymulae, flexa tubulatione ligulae, ut et ipsa in manu capulo moraretur et sudor ex ea riuulo laberetur. quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium, totiugi scientia magnificum, tot utensilium peritia daedalum? quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. prorsum enim non eo infiti ti as nec radio nec subula nec lima nec torno nec id genus ferramenti s uti nosse, sed pro his praeoptare me fateor uno chartario calamo me reficere poemata omnigenus apta uirgae, lyrae, socco, coturno, item satiras ac g riphos, item h istorias uarias rerum nec non o rationes laudatas disertis nec non dialogos laudatos philosophis atque haec et alia et eiusdem modi tam graece quam latine, gemino uoto, pari studio, simili stilo. quae utinam possem equidem non singillatim ac discretim, sed cunctim et coaceruatim tibi, proconsul ut optime, offerre ac praedicabili testimonio tuo ad omnem nostram Camenam frui! non hercule penuria laudis, quae mihi dudum integra et florens per omnes antecessores tuos ad te reseruata est, sed quoniam nulli me probatiorem uolo, quam que m ipse ante omnis merito probo. enim sic natura comparatum est, ut eum quem laudes etiam ames, porro quem ames etiam laudari te ab illo uelis. atque ego me dilectorem tuum profiteor, nulla tibi priuatim, sed omni publicitus gratia obstrictus. nihil quippe a te impetraui, quia nec postulaui. sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi. igitur bonitatis tuae diligunt plerique fructum, ego studium. idque facere adortus sum, dum mo do derationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effec is ti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum. nam et beneficio multis commodasti et exemplo omnibus profuisti. quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat ; tua ista grauitas iucunda, mitis austeritas, placida constantia blandusque uigor est. neminem proconsulum, quod sciam, prouincia Africa magis reuerita est, minus uerita: nullo nisi tuo anno ad coercenda peccata plus pudor quam timor ualuit. nemo te alius pari potestate saepius profuit, rarius terruit, nemo similiorem uirtute filium adduxit. igitur nemo Carthagini proconsulum diutius fuit. nam etiam eo tempore, quo prouincia m circumibas, manente nobis Honorino minus sensimus absentiam tuam, quam quam te magis desideraremus; paterna in filio aequitas, senilis in iuuene auctoritas prudentia, consularis in legato auctoritas, prorsus omnis uirtutes tuas ita effi n git ac repraesentat, ut medius fidius admirabilior esset in iuuene quam in te parta laus, nisi eam tu talem dedisses. qua utinam perpetuo liceret frui. quid nobis cum istis proconsulum uici ci bus, quid cum annis breuibus et festinantibus mensibus. o celer e s bonorum hominum dies, o praesidum optimorum citata curricula. iam te, Seueriane, tota prouincia desideramus. enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est. Sol qui candentem feruido curru atque equis flammam citatis feruido ardore explicas: itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma inu i sitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit, alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris, gressus hominibus.