<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="4" subtype="chapter"><p rend="indent">tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis uoculae melleus
modulator et idem omnimodis peritus modificator, seu tu
uelles Aeolion simplex siue <add>I</add>asti<add>um</add> uarium seu Lydium
querulum seu Phrygium religiosum seu Dorium bellicosum.
is igitur cum esset in tibicinio adprime nobilis, nihil aeque
se laborare et animo angi et mente dicebat, quam quod
monumentarii ceraulae tibicines dicerentur. sed ferret aequo
animo hanc nominum communionem, si mimos spectauisset:
animaduerteret illic paene simili purpura alios praesidere,
alios uapulare; itidem si munera nostra spectaret: nam illic
quoque uideret hominem praesidere, hominem depugnare:
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera
operiri et philosophos amiciri.</p></div></div></body></text></TEI>