<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="21" subtype="chapter"><p rend="indent">habet interdum et necessaria festinatio honestas moras,
saepe uti malis interpellatam uoluntatem: quippe et illis, <pb n="p.42"/>
quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent
pendere equo quam carpento sedere, propter molestias
sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et
salebras orbitarum—adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos—hisce
igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis
pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum, <q>qui
campos collesque gradu perlabitur uno,</q> ut ait Lucilius,
tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem
interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem,
bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent,
tamen honoris eius gratia cohibent cursum, releuant gradum,
retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem
uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum
transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et,
si diut<add>ule</add> ille quippiam percontetur, ambulant diutule et
fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter
insumunt.</p></div><div type="textpart" n="22" subtype="chapter"><p rend="indent">Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud
homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum
secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium
omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque
arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa
immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque
terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam <pb n="p.43"/>
atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani
monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam
perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis
oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur,
priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos
numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus
amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus.
post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium
legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque
esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene
uiuendum <add>nihil</add> quicquam esse <gap reason="lost"/> .</p></div></div></body></text></TEI>