<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="16" subtype="chapter"><p rend="indent">priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias
agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis
et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis
allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii
afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima
prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita
institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me
in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nih<add>i</add>l tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— <pb n="p.24"/>
quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu
uestro distulerim. exemplum eius rei paulo secus simillimum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito
oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis
nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio
pauca uultis?</p><p rend="indent">poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor,
fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum
eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit
saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum
multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide
explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae
congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad
coturnum. rarae apud illum corruptelae, <del>e</del>tuti errores,
concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator
feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis
opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et
parentes tenaces et meret<add>r</add>ices procaces. hisce laudibus
diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae,
quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus
in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber
repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, <pb n="p.25"/>
differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: relicum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione deincipiti die perlecturum. postridie igitur maximo studio
ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduersum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit,
locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati queruntur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se
queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui adfuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris
sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad
condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari,
plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Philemon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui acci<del>p</del>erent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt.
commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens
toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, adhuc os recto libro impressus, sed enim iam animae uacuus,
libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui
introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mortis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Philemonem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argumentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse;
enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis
uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illi<add>s</add> imbrem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad funebrem <pb n="p.26"/>
facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam
poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de auditorio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa,
mox carmina.</p><p rend="indent">haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed
hodie s<add>u</add>m e meo periculo recordatus. nam, ut meministis
profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum
diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis
exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo
uehementer talum inuerti, ut minimum a<del>d</del>fuerim, quin
articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco
concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum
ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore
diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus
modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exanimaret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam
lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius
animam quam historiam. cum primum igitur apud Persianas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento
gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee,
sed quantum ad uos festinanti satis uideba<del>n</del>tur, ueniebam
redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio
uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam
pernicitatem addidistis.</p><p rend="indent">an non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis
multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram? <pb n="p.27"/>
non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam <add>a</add> philosopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum
esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea
defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque
enim aut leui mercede emit qui precatur, aut par<add>u</add>um
pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere
uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore
obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet
<add>u</add>nam gratia<add>m</add>, quod impe<add>t</add>rarit; qui uero sine molestia
ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et
quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis
gratiam debeo. immo enimuero multiiugam, quam ubique
equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum
libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita
ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua
debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias
agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis
Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum
sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie
uobiscum probare—est enim tantus in studiis, <add>ut</add> praenobilior <pb n="p.28"/>
sit proprio ingenio quam patricio consulatu. quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot
umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos
clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime,
quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias
habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam
honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione
dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio. sed quaeram sedulo et conitar, <q>dum memor ipse
mei, dum spiritus hos regit artus.</q> nam nunc inpraesentiarum—neque enim diffitebor—laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata
delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedicare. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio
nondum mihi uacat grati<add>a</add>s agere. nemo me, nemo ex
illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem
meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi
et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non
minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis;
cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is
etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam
modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello <pb n="p.29"/>
misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae,
cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a commilitio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc
postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus
recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipulum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tantus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit
et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et
alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri
consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacerdotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc
praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod
me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio commendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de
suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur.
quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen,
ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest?
Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium
futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia
Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti
sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid
quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima
curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut
illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in
sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua
reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemulati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me
publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magistratus <pb n="p.30"/>
et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis
quod uolebant. id egone scirem ac <add>non</add> praedicarem?
ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro <add>pro</add>
amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis
adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari
tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu
erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum
esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id—praefascine dixerim—iam quodam modo
mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem,
nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne
in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut
Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus
maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de
hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi,
nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum,
mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto
plenius gratias cana<add>m</add> eique libro mandabo, uti per omnis
prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore
laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem <pb n="p.31"/>
ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur. utrumque enim a me, Scipio Orfite, longe abest. nam
et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu
suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo
quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam
gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere <del>putem</del> potest,
potest autem quiuis falso gloriari. ad hoc ita semper ab
ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum
etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse
locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea
capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda. quippe non
prompte ueniam impertire rarenter adeundi adsiduitatem
eius requirentis est, summumque argumentum amoris frequentibus delectari, cessantibus obirasci, perseuerantem
celebrare, desinentem desiderare, quoniam necesse est <add>gratam praesentiam</add> eiusdem esse, cuius angat absentia. ceterum uox cohibita silentio perpeti non magis usui erit
quam nares grauedine oppletae, aures spurcitie obseratae,
oculi albugine obducti. quid si manus manicis restringantur, quid si pedes pedicis coartentur, iam rector nostri animus aut sommo soluatur aut uino mergatur aut morbo
sepeliatur? profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, <pb n="p.32"/>
ita uox in uagina silentii condita diutino torpore
hebetatur. desuetudo omnibus pigritiam, pigritia ueternum
parit. tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis
obsolescit; igitur identidem boando purgant rauim. ceterum
ipsius uocis hominis exercendi ca<add>s</add>sus labor superuacaneo
studio plurifariam superatur, si quidem uoce hominis et
tuba rudore toruior et lyra concentu uariatior et tibia
questu delectabilior et fistula susurru iucundior et bucina
significatu longinquior. mitto dicere multorum animalium
immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos,
ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus,
elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec
non auium instigati <add>cl</add>angores nec non leonum indignati
fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac
liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
pro quibus homini uox diuinitus data angustior quidem,
sed maiorem habet utilitatem mentibus quam auribus delectationem. quo magis celebrari debet frequentius usurpata,
et quidem non nisi in auditorio, tanto uiro praesidente, in
hac excellenti celebritate multorum eruditorum, multorum
benignorum; equidem et si fidibus adprime callerem, non
nisi confertos homines consectarer. in solitudine cantilauit
<q>Orpheus in siluis, inter delphinas Arion,</q> quippe, si fides
fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, <pb n="p.33"/>
ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium
beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non
sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur
eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam
bestiis placuissent. auibus haec secretaria uti<del>n</del>quam magis
congrueri<add>n</add>t, merulis et lusciniis et oloribus. et merulae
in remotis tesquis <add>cantilenam pueritiae</add> fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt,
olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
enimuero qui pueris et adulescentibus et senibus utile carmen prompturus est, in mediis milibus hominum canat, ita
ut hoc meum de uirtutibus Orfiti carmen est, serum quidem
fortasse, sed serium, nec minus gratum quam utile Carthaginiensium pueris <add>et</add> iuuenibus et senibus, quos indulgentia sua praecipuus omnium proconsul subleuauit temperatoque desiderio et moderato remedio dedit pueris saturitatem, iuuenibus hilaritatem, senibus securitatem. metuo
quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea ingenua uerecundia. sed nequeo, quin ex plurimis, quae in
te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam. uos ea mecum, ciues ab eo seruati,
recognoscite.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="chapter"><p rend="indent">tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius
gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis <pb n="p.34"/>
amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare. nam et pro amplitudine ciuitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est. praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non
pauimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae
columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium
refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias
mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus uociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio
gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod
cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius
spectari debet quam conuenientium ratio et dicentis oratio.
quapropter, ut poetae solent hic ibidem uarias ciuitates
substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit:
<quote rend="blockquote"><l>Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis,</l></quote>
item ille comicus:
<quote rend="blockquote"><l>perparuam partim postulat Plautus loci</l><l>de uostris magnis atque amoenis moenibus,</l><l>Athenas quo sin<add>e</add> architectis conferat,</l></quote>

non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam ciuitatem hic, sed enim ipsius Karthaginis uel curiam uel bybliothecam substituere. igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur.
quo<add>d</add> utinam mihi pro multitudine auditorii prolixa
oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi
me facundissimum cu<del>m</del>perem. sed uerum uerbum est
profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit <pb n="p.35"/>
aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia
subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. id ego cum <del>in</del>
alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. nam
quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem
suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri
cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime
disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac—mirum dictu—
ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis
cohibeor. an non multa mihi apud uos adhortamina suppetunt, quod sum uobis nec lare alienus nec pueritia inuisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec
uoce inauditus nec libris inlectus improbatusue? ita mihi
et patria in concilio Africae, id est uestro, et pueritia apud
uos et magistri uos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et uox mea utraque lingua
iam uestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita, quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio uestro comprobantur. haec tanta ac
totiuga inuitamenta communia non minus uos ad audiendum prolectant quam me ad aud<del>i</del>endum retardant, faciliusque laudes uestras alibi gentium quam apud uos praedicarim: ita apud <add>s</add>uos cuique modestia obnoxia est, apud
extrarios autem ueritas libera. semper adeo et ubique uos
quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque uobis rependo, non illam, quam Protagora sophista <pb n="p.36"/>
pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et
accepit. uideo, quid postuletis: utramque narrabo.</p><p rend="indent">Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum
primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus—inde ei suppeditata doctrina est—,
eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euat<add>h</add>lo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi
tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi
penes iudices uicisset. igitur Euathlus postquam cuncta
illa exorabula iudicantium et decipula aduersantium et
artificia dicentium uersutus alioqui<add>n</add> et<del>i</del> ingeniatus ad
astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat
coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris
frustrari magistrum diutuleque nec agere uelle nec reddere,
usque dum Protagoras eum ad iudices prouocauit expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit: <q>nam siue ego ui<del>n</del>cero,</q> inquit, <q>soluere mercedem debebis ut condem<del>p</del>natus, seu tu
uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe
qui hanc causam primam penes iudices uiceris. ita, si
uincis, in condicionem incidisti: si uinceris, in damnationem.</q> quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et inuincibiliter uidebatur. enimuero Euathlus, utpote tanti
ueteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. <q>nam si ita est,</q> inquit, <q>neutro modo quod
petis debeo. aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor
et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc <pb n="p.37"/>
primam causam fuero penes iudices uictus. ita me omni
modo liberat <add>sententia</add>, si uinco, condicio, si uincor <del>sententia</del></q>
nonne uobis uidentur haec sophistarum argumenta obuersa
inuicem uice spinarum, quas uentus conuoluerit, inter se
cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione,
mutuo uulnere? atque ideo merces Protagorae tam aspera,
tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet
multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen
memorant suasisse.</p><p rend="indent">Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis
uiris facile praecipuus—enim geometriae penes G<add>r</add>aios
primus repertor et naturae rerum certissimus explorator
et ast<add>r</add>orum peritissimus contemplator—maximas res
paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus,
stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, i<add>ti</add>dem lunae uel
nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel deli<add>n</add>quentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non
didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties
sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id
a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prien<del>n</del>ensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem
sibi pro tanto documento rependi. <q>satis,</q> inquit, <q>mihi <pb n="p.38"/>
fuerit mercedis,</q> Thales sapiens, <q>si id quod a me didicisti,
cum proferre ad quospiam coeperis, <add>non</add> tibi adsciueris,
sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris.</q> pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et
perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea
merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia
studia uere cognouimus.</p><p rend="indent">hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud
uos adeptus. ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum
fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico,
uestros etiam deos religiosius ueneror. nunc quoque igitur
principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili
numine propitius <del>s</del>t<del>r</del>egit. eius dei hymnum Graeco et
Latino carmine nobis ecce <add>iam</add> canam <del>iam</del> illi a me dedicatum.
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec
ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua
canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius
Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus
publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria
promptiores an honoribus clariores. quibus cum sit summa <pb n="p.39"/>
concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthagine<add>m</add> diligat, atque
summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter.
eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum,
mihi compositu congruentem et dedicatu<del>r</del> religiosum<del>mo</del>,
in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis
condidicerunt, percontari a Perseo Graece, quae ego pridie
in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum
adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et
Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis
atticissabit.</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="chapter"><p rend="indent">Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum
Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino
repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore:
cuius rei obseruationem probe callebat, ut qui diligentissime animaduerteret uenarum pulsus inconditos uel praeuaros. is igitur cum forte in ciuitatem sese reciperet et
rure suo suburbano rediret, aspexit in pomoeriis ciuitatis
funus ingens locatum plurimos homines ingenti multitudine,
qui exequias uenerant, circumstare, omnis tristissimos et
obsoletissimos uestitu. propius accessit, utin<add>e</add> cognosceret
more ingenii <add>humani</add>, quisnam esset, quoniam percontanti
nemo responderat, an uero ut ipse aliquid in illo ex arte <pb n="p.40"/>
deprehenderet. certe quidem iacenti homini ac prope deposito fatum attulit. iam miseri illius membra omnia aromatis perspersa, iam os ipsius unguine odoro delibutum,
iam eum pollinctum, iam paene <add>rogum</add> paratum contemplatus enim, diligentissime quibusdam signis animaduersis,
etiam atque etiam pertrectauit corpus hominis et inuenit
in illo uitam latentem. confestim exclamauit uiuere hominem: procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent. murmur interea exortum; partim medico
credendum dicere, partim etiam inridere medicinam. postremo propinquis etiam hominibus inuitis, quodne iam ipsi
hereditatem habebant, an quod adhuc illi fidem non habebant, aegre tamen ac difficulter Asclepiades impetrauit
breuem mortuo dilationem atque ita uispillonum manibus
extortum uelut ab inferis postliminio domum rettulit confestimque spiritum recreauit, confestim animam in corporis
latibulis delitiscentem quibusdam medicamentis prouocauit.</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="chapter"><p rend="indent">sapientis uiri super mensam celebre dictum est: <q>prima,</q>
inquit, <q>creterra ad sitim pertinet, secunda ad hilaritatem,
tertia ad uoluptatem, quarta ad insaniam.</q> uerum enimuero Musarum creterra uersa uice quanto crebrior quantoque meracior, tanto propior ad animi sanitatem. prima
creterra litteratoris rudimento excitat, secunda grammatici <pb n="p.41"/>
doctrina instr<del>a</del>uit, tertia rhetoris eloquentia armat. hactenus a plerisque potatur. ego et alias creterras Athenis
bibi: poeticae commotam, geometriae limpidam, musicae dulcem, dialecticae austerulam, iam uero uniuersae
philosophiae inexplebilem scilicet <add>et</add> nectaream. canit
enim Empedocles carmina, Plato dialogos, Socrates hymnos,
Epicharmus modos, Xenophon historias, <del>Xeno</del>Crates satiras:
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio
colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus
conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in
maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu. ergo sicut ad poenam
sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari
praedicanda. quae autem maior laus aut certior. quam
Karthagini benedicere, ubi tota ciuitas eruditissimi estis,
pene<add>s</add> quos omnem disciplinam pueri discunt, iuuenes
ostentant, senes docent? Karthago prouinciae nostrae magistra uenerabilis, Karthago Africae Musa caelestis, Karthago
Camena togatorum.</p></div></div></body></text></TEI>