<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>haec atque hoc genus alia partim cum audiret a
Diogene Crates, alia<del>s</del> ipse sibimet suggereret, denique in
forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis
labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
<q>Crates,</q> inquit, <q>Crate<del>s</del>te<add>m</add> manu mitt<add>it</add>:</q> et exinde
non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit,
beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis
iunioribus ac ditioribus procis ultron<add>ea</add> eum sibi optauerit.
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto
gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos<del>s</del>uisset
eamque sup<del>p</del>ellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque <pb n="p.19"/>
formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne
post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiore<add>m</add> uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret,
quo liberet. dux<add>it</add> Cynicus in porticum; ibidem, in loco
celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem
inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu
palliastri circumstantis coronae obtutu<add>m</add> magistri in
secreto defendisset.</p></div></div></body></text></TEI>