haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia s ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: Crates, inquit, Crate s te m manu mitt it : et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultron ea eum sibi optauerit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos s uisset eamque sup p ellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiore m uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, quo liberet. dux it Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutu m magistri in secreto defendisset.