<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p rend="indent">psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus
quam columbarum, sed color non columbarum; non enim
lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus,
est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis
palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula <pb n="p.17"/>
eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris
circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum
in petra<add>m</add> quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat,
rostro se uelut anc<del>h</del>ora excipit. sed et capitis eadem
duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut
persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim
pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti
conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur: senex
autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui
uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli
numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed
illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris
auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore
plectro et palato. id uero, quod <add>di</add>dicit, ita similiter nobis
canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem
putes: nam <add>coruum</add> quidem si audias, id est crocitare,
non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil
aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis:
hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae
didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut
quam primum in siluas suas remittendus est.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et te<add>m</add>porarium <pb n="p.18"/>
cantum commodauit, hirundinibus matutinum,
cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et
occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo,
ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et
modo omnicana.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>haec atque hoc genus alia partim cum audiret a
Diogene Crates, alia<del>s</del> ipse sibimet suggereret, denique in
forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis
labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
<q>Crates,</q> inquit, <q>Crate<del>s</del>te<add>m</add> manu mitt<add>it</add>:</q> et exinde
non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit,
beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis
iunioribus ac ditioribus procis ultron<add>ea</add> eum sibi optauerit.
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto
gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos<del>s</del>uisset
eamque sup<del>p</del>ellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque <pb n="p.19"/>
formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne
post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiore<add>m</add> uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret,
quo liberet. dux<add>it</add> Cynicus in porticum; ibidem, in loco
celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem
inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu
palliastri circumstantis coronae obtutu<add>m</add> magistri in
secreto defendisset.</p></div></div></body></text></TEI>