<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="11" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>patitur enim, quod qui herediolum sterile<del>m</del> et
agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt:
quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic
aliam frugem uident, sed <q>infelix lolium et steriles dominantur <del>h</del>auenae,</q> suis frugibus indigent<add>es</add> aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores
carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae uirtutis
sterilis est <gap reason="lost" rend="* * *"/></p></div><div type="textpart" n="12" subtype="chapter"><p rend="indent">psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus
quam columbarum, sed color non columbarum; non enim
lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus,
est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis
palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula <pb n="p.17"/>
eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris
circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum
in petra<add>m</add> quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat,
rostro se uelut anc<del>h</del>ora excipit. sed et capitis eadem
duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut
persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim
pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti
conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur: senex
autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui
uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli
numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed
illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris
auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore
plectro et palato. id uero, quod <add>di</add>dicit, ita similiter nobis
canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem
putes: nam <add>coruum</add> quidem si audias, id est crocitare,
non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil
aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis:
hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae
didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut
quam primum in siluas suas remittendus est.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et te<add>m</add>porarium <pb n="p.18"/>
cantum commodauit, hirundinibus matutinum,
cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et
occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo,
ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et
modo omnicana.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/>haec atque hoc genus alia partim cum audiret a
Diogene Crates, alia<del>s</del> ipse sibimet suggereret, denique in
forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis
labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
<q>Crates,</q> inquit, <q>Crate<del>s</del>te<add>m</add> manu mitt<add>it</add>:</q> et exinde
non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit,
beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis
iunioribus ac ditioribus procis ultron<add>ea</add> eum sibi optauerit.
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto
gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos<del>s</del>uisset
eamque sup<del>p</del>ellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque <pb n="p.19"/>
formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne
post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiore<add>m</add> uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret,
quo liberet. dux<add>it</add> Cynicus in porticum; ibidem, in loco
celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem
inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu
palliastri circumstantis coronae obtutu<add>m</add> magistri in
secreto defendisset.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="chapter"><p rend="indent">Samos Icario in mari modica insula est—exaduersum
Miletos—ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi
dispescitur: utramuis clementer nauigantem dies alter in
portu sistit. ager frumento piger, aratro inritus, fecundior
oliueto, nec uinitori nec holeris cul<add>tori cul</add>patur. ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera. ceterum et incolis frequens
et hospitibus celebrata. oppidum habet, nequaquam pro
gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. enimuero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; <pb n="p.20"/>
id fanum secundo litore, si recte recordor uiam,
uiginti haud amplius stadia oppido abest. ibi donarium deae
perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculi<add>s</add>, poculis et cuiuscemodi utensilibus magna
etiam uis aeris uario effigiatu, ueterrimo et spectabili opere:
uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno
dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus <add>a</add> fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem
scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes,
genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus
citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis,
tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos,
Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad
usque articulos palmarum, cetera decoris <del>i</del>striis dependent;
cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius
tenerae, procerulae: laeua distantibus digitis neruos molitur,
dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu
parata percutere, cum uox in cantico interquieuit; quod
interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu <pb n="p.21"/>
labellis eliquare. uerum haec quidem statua esto cuiuspiam
puberum, qui<del>s</del> Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum
amicitiae gratia cantilat; ceterum multum abest Pythagorae
philosophi statuam esse; et natu<del>s</del> Samius et pulchritudine
adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula
clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem
comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis,
Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum
magos ac praecipue Zoroast<add>r</add>en, omnis diuini arc<del>h</del>ani
antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium
principe reciperatum. uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum
admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas <add>didicisse</add>; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde
Bracmanos—hi sapientes uiri sunt, Indiae gens est—eorum
ergo Bracmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem <pb n="p.22"/>
scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque
uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et
mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae
eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum
exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae
diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia.
quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus
uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis,
soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras
magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium
scabiem solutum religiose humauit. fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et
Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem
disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creop<add>h</add>yli discipulum, qui Creop<add>h</add>ylus memoratur poetae
<add>H</add>omeri hospes et aemulator canendi fuisse. tot ille
doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti
ac profecto super captum hominis animi augustior, primus
philosophiae nuncupat<del>i</del>or et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio <pb n="p.23"/>
sapienti futuro linguam omnem coercere uerba<add>que</add>,
quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis
intra murum candentium dentium premere. prorsus, inquam,
hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. non in totum aeuum tamen uocem
desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum
sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme
in quinquennium uelut exilio uocis punieba<add>n</add>tur. porro
noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse <add>ut</add> in nomen eius a
magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum
tacito opus est, libenter tacere. qua moderatione uideor ab
omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii

laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.</p></div></div></body></text></TEI>