patitur enim, quod qui herediolum sterile m et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem uident, sed infelix lolium et steriles dominantur h auenae, suis frugibus indigent es aliena furatum eunt et uicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae uirtutis sterilis est psittacus auis Indiae auis est; instar illi minimo minus quam columbarum, sed color non columbarum; non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis. nisi quod sola ceruice distinguitur. enimuero ceruicula eius circulo mineo uelut aurea torqui pari fulgoris circumactu cingitur et coronatur. rostri prima duritia: cum in petra m quampiam concitus altissimo uolatu praecipitat, rostro se uelut anc h ora excipit. sed et capitis eadem duritia quae rostri. cum sermonem nostrum cogitur aemulari, ferrea clauicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat; haec discenti ferula est. discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os, uti conformetur, dum tenera lingua, uti conuibretur: senex autem captus et indocilis est et obliuiosus. uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur. non enim omnibus psittacis id insigne, sed illud omnibus proprium, quod eis lingua latior quam ceteris auibus; eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato. id uero, quod di dicit, ita similiter nobis canit uel potius eloquitur, ut, uocem si audias, hominem putes: nam coruum quidem si audias, id est crocitare, non loqui. uerum enimuero et coruus et psittacus nihil aliud quam quod didicerunt pronuntiant. si conuicia docueris, conuiciabitur diebus ac noctibus perstrepens maledictis: hoc illi carmen est, hanc putat cantionem. ubi omnia quae didicit maledicta percensuit, denuo repetit eandem cantilenam. si carere conuicio uelis, lingua excidenda est aut quam primum in siluas suas remittendus est. non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et te m porarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum; quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto. sed enim philosophi ratio et oratio tempore iugis est et auditu uenerabilis et intellectu utilis et modo omnicana. haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia s ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat: Crates, inquit, Crate s te m manu mitt it : et exinde non modo solus, uerum nudus et liber omnium, quoad uixit, beate uixit. adeoque eius cupiebatur, ut uirgo nobilis spretis iunioribus ac ditioribus procis ultron ea eum sibi optauerit. cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi pos s uisset eamque sup p ellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat: proinde sedulo consuleret, ne post querelae causam caperet; enimuero Hipparche condicionem accipit. iam dudum sibi prouisum satis et satis consultum respondit, neque ditiorem maritum neque formonsiore m uspiam gentium posse inuenire; proinde duceret, quo liberet. dux it Cynicus in porticum; ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutu m magistri in secreto defendisset. Samos Icario in mari modica insula est—exaduersum Miletos—ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi dispescitur: utramuis clementer nauigantem dies alter in portu sistit. ager frumento piger, aratro inritus, fecundior oliueto, nec uinitori nec holeris cul tori cul patur. ruratio omnis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fructuosa insula est quam frugifera. ceterum et incolis frequens et hospitibus celebrata. oppidum habet, nequaquam pro gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multifariam indicant. enimuero fanum Iunonis antiquitus famigeratum; id fanum secundo litore, si recte recordor uiam, uiginti haud amplius stadia oppido abest. ibi donarium deae perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lancibus, speculi s , poculis et cuiuscemodi utensilibus magna etiam uis aeris uario effigiatu, ueterrimo et spectabili opere: uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse; quidam Pythagorae eam falso existimant. adulescens est uisenda pulchritudine, crinibus a fronte parili separatu per malas remulsis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes, genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis, tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos, Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad usque articulos palmarum, cetera decoris i striis dependent; cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius tenerae, procerulae: laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit; quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare. uerum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui s Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat; ceterum multum abest Pythagorae philosophi statuam esse; et natu s Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est. quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime sculpendis laudem magis quam opem quaesisse. sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroast r en, omnis diuini arc h ani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum. uerum enimuero celebrior fama optinet sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sacerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas didicisse ; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde Bracmanos—hi sapientes uiri sunt, Indiae gens est—eorum ergo Bracmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non medendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia. quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis, soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium scabiem solutum religiose humauit. fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creop h yli discipulum, qui Creop h ylus memoratur poetae H omeri hospes et aemulator canendi fuisse. tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupat i or et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerba que , quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere. prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere. non in totum aeuum tamen uocem desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uidebatur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme in quinquennium uelut exilio uocis punieba n tur. porro noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pythagorissat in plurimis; aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere. qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.