<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" n="10" subtype="chapter"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend="* * *"/><quote rend="blockquote"><l>Sol qui candentem feruido curru atque equis</l><l>flammam citatis feruido ardore explicas:</l></quote><pb n="p.16"/>
itemque luminis eius Luna discipula nec non quinque ceterae
uagantium potestates: Iouis benefica, Veneris uoluptifica,
pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita. sunt et
aliae mediae deum potestates, quas licet sentire, non datur
cernere, ut Amoris ceterorumque id genus, quorum forma
inu<add>i</add>sitata, uis cognita. item in terris, utcumque prouidentiae ratio poscebat, alibi montium arduos uertices extulit,
alibi camporum supinam planitiem coaequauit, itemque
ubique distinxit amnium fluores, pratorum uirores, item
dedit uolatus auibus, uolutus serpentibus, cursus feris,
gressus hominibus.</p></div></div></body></text></TEI>