Thessaliam, nam et illic originis maternae nostrae fundamenta a Plutarcho illo inclito ac mox Sexto philosopho nepote eius prodita gloriam nobis faciunt, eam Thessaliam ex negotio petebam. Postquam ardua montium et lubrica vallium et roscida caespitum et glebosa camporum emensi, me equo indigena peralbo vehens eo quoque admodum fesso, ut ipse etiam fatigationem sedentariam incessus vegetatione discuterem, in pedes desilio, equi sudorem a fronte curiose exfrico, aures remulceo, frenos detraho, in gradum lenem sensim proveho, quoad lassitudinis incommodum alui solitum ac naturale praesidium eliquaret. Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio. Ac dum ausculto quid sermonis agitarent, alter exerto cachinno Parce inquit In verba ista haec tam absurda tamque immania mentiendo. Isto accepto sititor alioquin novitatis Immo vero inquam Impertite sermonis non quidem curiosum, sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima: simul iugi quod insurgimus aspritudinem fabularum lepida incunditas levigabit.