<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="96" subtype="section"><p>nunc enim mihi, quod
aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas
oratio reuoluenda est.</p><p>Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? <pb n="p.105"/>
quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem
tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii
criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae
et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam
doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro
scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud
Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias
egit? puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius
legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare?
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo
muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat
fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium
non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine<del>m</del> uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc
ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris,
quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater
eius, accusator meus, quam in omnibus minor u<add>it</add>ae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro<del>c</del> currat.— <pb n="p.106"/>
               </p></div><div type="textpart" n="97" subtype="section"><p>Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus
tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum
cum saepe alias, tum in extremo te<add>m</add>pore uitae uocans,
postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem,
si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum
illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime
meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis,
quam <add>praemium</add> paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat.
praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro
filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere
respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus
moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad
consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere,
quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim
filiam Rufini male compertam non modo heredem non
reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe
qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere
denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem
heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum
est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero
eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac <pb n="p.107"/>
mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem
fratris, misero puero obicit et obsternit.</p></div><div type="textpart" n="98" subtype="section"><p>A<del>i</del>t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis
patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater
eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet
enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.—ehem, recte
uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat
in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis
quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me
profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium
suspiciones palam abrumpere; male uos, qui sugge<add>s</add>sistis.
plane quidem, si <del>p</del>uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane,
tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam
ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium
fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem
te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei
nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias.
inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti;
cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc
magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur,
cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula
puer hoc aeui conuiuium agitat. ipse domi tuae rector,
ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo
quoque gladiatorio frequens uisi<add>ta</add>tor nomina gladiatorum <pb n="p.108"/>
et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine
loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo
ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani,
diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum
ab eo quaereres, dona<add>s</add>setne illis mater quae ego dicebam
me adnitente donata.</p></div><div type="textpart" n="99" subtype="section"><p>Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis,
haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice
excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala
ualetudine scrib<del>s</del>eret, diu sum aduersus illam renisus, ne
hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui<del>t</del>; postremo,
ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum:
mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam
ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, <pb n="p.109"/>
tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso,
Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad
terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec
inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis
deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret:
quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec
praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit:
hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia
coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio
potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam
liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem.</p></div><div type="textpart" n="100" subtype="section"><p>Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum
me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte<del>m</del>. rumpi tabulas istas iube, Maxime: inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris
gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen
maritus in uxoris tabulis non haberem. cape ist<del>a</del>ut matris
tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum; qui<add>d</add>ni?
in quo obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit heredem, immo enimuero non filium,
sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud
collegium, parasitos tuos. accipe, inquam, filiorum optime,
et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius
testamentum: si quid quasi insana scripsit, hic reperies <pb n="p.110"/>
et quidem mox a principio: <q>Sicinius Pudens filius meus
mihi heres esto.</q> fateor, qui ho<add>c</add> legerit insanum putabit.
hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere
e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter et acerbe tulit, qui confestim te
cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et
Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui <add>t</add>ibi plurimas postea
contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui
nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem
tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui
maritu<add>m</add> tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat,
efflictim amabas, capitis accusauit? aperi quaeso, bone
puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic
probabis.</p><p>Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de
hereditate materna reppulisti? at ego hasce tabulas,</p></div></div></body></text></TEI>