nunc enim mihi, quod aegre fero, a commemoratione tanti uiri ad pestes istas oratio reuoluenda est. Audesne te ergo, Aemiliane, cum Auito conferre? quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere? an inuasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum uestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecit, qui mihi apud tantum uirum gratias egit? puta me acta apud Auitum, non litteras ipsius legisse. quid posses uel quas quis in isto negotio accusare? Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthagine reuertisset. uel, quoniam sic ei fuerat fato decretum, utinam tu, Rufine, supremum eius iudicium non impedisses. quas mihi aut coram aut denique in testamento gratias egisset. litteras tamen, quas ad me Carthagine m uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor u it ae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro c currat.— Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo te m pore uitae uocans, postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem, si uel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam praemium paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non uere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis uotum confinxerunt. uerum, ut dii uoluere, quasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit. A i t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur; fauet enim Rufino Aemilianus et prouentum cupit.—ehem, recte uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruus temperat in isto ac fouet, qui sciat intestati pueri legitimum magis quam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me profectum; non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere; male uos, qui sugge s sistis. plane quidem, si p uerum uelis, multi mirantur, Aemiliane, tam repentinam circa puerum istum pietatem tuam, postquam frater eius Pontianus est mortuus, cum antea tam ignotus illi fueris, ut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui de facie agnosceres. at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias. inuestem a nobis accepisti: uesticipem ilico reddidisti; cum a nobis regeretur, ad magistros itabat: ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat. ipse domi tuae rector, ipse familiae dominus, ipse magister conuiuio; in ludo quoque gladiatorio frequens uisi ta tor nomina gladiatorum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestus ab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quid adhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque uult neque potest. audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, dona s setne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata. Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum. nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scrib s eret, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iam totum medius fidius perscriptum ut aboleret, impensis precibus oraui t ; postremo, ni impetrarem, diuersurum me ab ea comminatus sum: mihi hanc ueniam tribueret, malum filium beneficio uinceret, me inuidia omni liberaret. nec prius destiti quam ita fecit. doleo me huncce scrupulum Aemiliano dempsisse, tam inopinatam rem ei indicasse. specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratus fuerat, nec inmerito: mulierem filii contumeliis infectam, meis officiis deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: quiuis uel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de tam inofficioso priuigno non recusasset. haec praecipue sollicitudo eos ad accusationem mei stimulauit: hereditatem omnem mihi relictam falso ex sua auaritia coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu. namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuit loco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricus, ueluti pater pro optimo filio aduersus nouercam, nec satis fuit, ni bonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequo coercerem. Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, uerba singula cum precibus praeeunte m . rumpi tabulas istas iube, Maxime: inuenies filium heredem, mihi uero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem. cape ist a ut matris tuae testamentum, uere hoc quidem inofficiosum; qui d ni? in quo obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit heredem, immo enimuero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud collegium, parasitos tuos. accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum: si quid quasi insana scripsit, hic reperies et quidem mox a principio: Sicinius Pudens filius meus mihi heres esto. fateor, qui ho c legerit insanum putabit. hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere aduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere e domo quam ipsa donaueras, qui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter et acerbe tulit, qui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui t ibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus uentilauit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui maritu m tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis accusauit? aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic probabis. Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti? at ego hasce tabulas,