<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="91" subtype="section"><p>Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint,
quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid
faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec
et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud
clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud
esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem
nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo
praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque
perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis <pb n="p.100"/>
ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare:
nullam mihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad
nuptias prolectandi.</p><p>Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt
idque mihi uitio dederunt, talem uxorem causa auaritiae
concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione
fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus est, cum
multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia
contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectauerunt, facta impraesentiarum et prouisa in posterum
deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam
dotem neque eam datam, sed tantum modo <add>creditam</add>,
praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex
me susceptis liberis <add>si</add> uita demigrasset, uti dos omnis
apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero
uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua
pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.</p></div><div type="textpart" n="92" subtype="section"><p>Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne
sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum
scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto
datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da
impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi
sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus <pb n="p.101"/>
CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit
contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus
dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum,
ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem
supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et
mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel
exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et
mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens
longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque
corpore neque animo neque fortuna paenitendum? uirgo
formosa etsi sit oppido pauper, tamen <del>h</del>abunde dotata est;
affert quippe ad maritum nouum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum
libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo
demigrare, praediis cedere: sola uirginitas cum semel
accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus
dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenit,
talis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed
uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis
minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam
ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte
amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis <pb n="p.102"/>
habe<add>n</add>s culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut
repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec
et alia uiduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non rep<add>p</add>erisset.</p></div><div type="textpart" n="93" subtype="section"><p>Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem,
quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam
simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius
animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam
mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod
uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis
auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui,
sed uetera quoque funditus extirpaui. suasi uxori meae,
cuius, ut isti aiunt, iam uniuersas opes transuoraram,
suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam
suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et
quanto ipsi uolebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam
magnamque uim tritici et ordei et uini et oliui ceterorumque fructuum, seruos quoque haud minus CCCC, pecora
amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos
et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad
cetera hereditatis bona spe<del>i</del> inuitaret. haec ergo ab inuita Pudentilla—patietur enim me, uti res fuit, ita
dicere—aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et <pb n="p.103"/>
iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos
primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.</p></div><div type="textpart" n="94" subtype="section"><p>Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibus tulere. uenerat ad nos, priusquam
istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo
Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem
praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras
osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus
auscultarit. petit postea suppliciter, uti se Lolliano quoque Auito C. V. purgem, cui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a me commendatus; quippe compererat
ante paucos dies omnia me, ut acta erant, ad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptis
litteris Carthaginem pergit, ubi iam prope exacto consulatus sui munere Lollianus Auitus te, Maxime, opperiebatur. <del>h</del>is epistulis meis lectis pro sua eximia humanitate
gratulatus Pontiano, quod cito <del>h</del>errorem suum correxisset,
rescripsit mihi per eum quas litteras, di boni, qua doctrina, quo lepore, qua uerborum amoenitate simul et
iucunditate, prorsus ut <q>uir bonus dicendi peritus.</q> scio
te, Maxime, libenter eius litteras auditurum; et quide<add>m</add>
si praelegam, mea uoce pronuntiabo. cedo tu Auiti epistulas, ut quae semper ornamento mihi fuerunt sint nunc
etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere; namque
optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporis
dispendio lectitare.— <pb n="p.104"/>
               </p></div><div type="textpart" n="95" subtype="section"><p>Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras
perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem
testem uitae meae sanctiorem producam, quem denique
aduocatum facundiorem? multos in uita mea Romani
nominis disertos uiros sedulo cognoui, sed sum <del>m</del>aeque
neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio
fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Auitus
esse longe malit, si cu<add>m</add> eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutes paene diuersae in illo
uiro congruunt. quamcumque ora<add>tio</add>nem struxerit Auitus,
ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa
neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem
nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec <add>H</add>ortensius
distributionem nec Caluus argutias nec parsimoniam
Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne
omnis persequar, si Auitum audias, neque additum quicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.</p><p>Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico
tuo Auito recognosces. tua me comitas, ut uel pauca
dicerem de eo, inuitauit. at non usque adeo tuae beniuolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum
fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris
uiribus et tempori libero seruem.</p></div></div></body></text></TEI>