<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="66" subtype="section"><p>Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuerti, uel
adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus
manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate inuasisse
Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem,
fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris
causis minime prosperum matrimonium,—nisi ipsa mulier
tot incommoda uirtutibus suis repensaret, inimicum.</p><p>Neque enim ulla alia causa praeter cassam inuidiam
repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea
pericula uitae conflauerit. ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non
modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus
est, ut uideretur se merito ultum ire? neque autem gloriae
causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius <pb n="p.74"/>
M' Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hoc rudimentum
forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio ciuibus
suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad
illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu
exoleuit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab
hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi
et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque
inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte
Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis
maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro,
sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio uix
credidissem: ne huic frutici credam non modo odium
peccatorum, sed saltem. intellectum inesse.</p></div><div type="textpart" n="67" subtype="section"><p>Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem
inuidia nullam esse quae hunc et Herennium Rufinum,
impulsorem huius, de quo mox dicam, ceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.
quin<add>que</add> igitur res sunt, quas me oportet disputare. nam si
probe memini, quod ad Pudentillam attinet, haec obiecere:
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post
priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
altera res est de epistulis eius, quam confessionem magiae
putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisse, et quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales <pb n="p.75"/>
sint consignatae, tertio et quarto loco obiecere; nouissima
et eadem inuidiosissima criminatio de dote fuit. ibi omne
uirus totis uiribus adnixi effundere, ibi maxime angebantur,
atque ita dixere me grandem dotem mox in principio
coniunctionis nostrae mulieri amanti remotis arbitris in
uilla extorsisse. quae omnia tam falsa, tam nihili, tam
inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia
refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem
putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem. mihi credite, quod reabse intelle<add>ge</add>tur: oppido
quam mihi laborandum est, ne tam friuolam accusationem
me potius callide excogitasse quam illos stulte suscepisse
existimetis.</p></div><div type="textpart" n="68" subtype="section"><p>Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio,
ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam
inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam
potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce
diligentissime cognoscatis.</p><p>Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum
et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in
potestate paterni aui—nam superstite patre Amicus
decesserat—per annos ferme quattuordecim memorabili
pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis
suae flore tam diu uidua. sed puerorum auus inuita<add>m</add>
                  <pb n="p.76"/>
eam conciliare studebat <add>in</add> ceterum filio<del>s</del> suo<del>s</del> Sicinio
Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisse<add>t</add>, nihil se filiis eius ex paternis
eorum bonis testamento relicturum. quam condicione<add>m</add> cum
obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia,
ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem
tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro,
uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo
ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius
heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri
suo tutor esset.</p></div><div type="textpart" n="69" subtype="section"><p>eo scrupulo liberata cum a principibus
uiris in matrimonium peteretur, decreuit sibi diutius in
uiduitate non permanendum; quippe ut solitudinis taedium perpeti posset, tamen aegritudine<add>m</add> corporis ferre
non poterat. mulier sancte pudica, tot annis uiduitatis
sine culpa, sine fabula, assuetudine coniugis torpens et
diutino situ uiscerum saucia, uitiatis intimis uteri saepe
ad extremum uitae discrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibus consentiebant penuria
matrimonii morbum quaesitum, malum in dies augeri, aegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersit, nubtiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii <pb n="p.77"/>
approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius
confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis
Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis
a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut
quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
saepe audiui non de nihilo dici mendacem memorem esse
oportere; at tibi, Aemiliane, non uenit in mentem, priusquam ego Oeam uenirem, te litteras etiam, uti nuberet,
scribsisse ad filium eius Pontianum, qui tum adultus
Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi:
legat, sua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.</p><p>Estne haec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem non potes. estne tua ista subscribtio?—
recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum
lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi<del>s</del> sit
mecum quam secum dissensio.—</p></div><div type="textpart" n="70" subtype="section"><p>Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? <q>nubere
illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio.</q> recte
tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infesta<add>m</add>
malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de
petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum
Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si
Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte
eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam
iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais,
ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe,
epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla <pb n="p.78"/>
testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et
mutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire<add>t</add>,
maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re
Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui
plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil
praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem
auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse;
tandem aliquando se quoque paterentur solitudini<del>s</del> suae
et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo
iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem
nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius
ad filium missae.—</p></div></div></body></text></TEI>