<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p>humanissimo uultu auditionem te istam non grauari.—</p><p>Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla
memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium
quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea
lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis
uelamentum? quippe lana, segnissimi corporis excrementum, pecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae
scitis profanus uestitus est; sed enim mundissima lini
seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui
et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed
opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque ego scio
nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi
habere res diuinas deridere. nam, ut audio partim Oe<add>e</add>nsium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit,
nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, <pb n="p.63"/>
nefas habet adorandi gratia<del>m</del> manum labris admouere.
iste uero nec dis rurationis, qui eum pascunt ac uestiunt,
segetis ullas aut uitis aut gregis primitias impertit;
nullum in uilla eius delubrum situm, nullus locus aut
lucus consecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor?
negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius
aut lapidem unctum aut ramum coronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charon, ut iam dixi, ob oris et
animi diritatem, sed alterum, quod libentius audit, ob
deorum contemptum, Mezentius. quapropter facile intellego
hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors
anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum
uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa
et memoracula custodire. sed ego, quid de me Mezentius
sentiat, manum non uorterim, ceteris autem clarissima
uoce profiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium
mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego
adseruem. nam equidem nullo umquam periculo compellar, quae reticenda accepi, haec ad profanos enuntiare.</p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p>Vt puto, Maxime, satis uideor cuiuis uel iniquissimo
animum explesse et, quod ad sudarium pertineat, omnem <pb n="p.64"/>
criminis maculam detersisse, ac bono iam periculo ad
testimonium illud Crassi, quod post ista quasi grauissimum legerunt, a suspicionibus Aemiliani transcensurus.
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et
desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna
sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi
mercede deuersabatur. idque se ait Crassus, quamquam
in eo tempore uel Alexandreae fuerit, tamen taedae fumo
et auium plumis comperisse. scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret—est enim Crassus iste, qui non
inuitus de die in ganeas conrepat—, in illo cauponii
nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum,
fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum. quem si oculis uidit, ultra Vlixi uota et desideria
hic quidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribus annis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem
fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
sin uero naribus nidorem domesticum praesensit, uincit
idem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim
cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque
Oeensium finibus oboleat? est quidem Crassus iste
summus helluo et omnis fumi non imperitus, sed profecto pro studio bibendi, quo solo censetur, facilius ad
eum Alexandria<add>m</add> uini aura quam fumi perueniret.</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p>intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante <pb n="p.65"/>
horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud uendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc
modum comperisse: postquam Alexandria reuenerit, domum
suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi
in uestibulo multas auium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruo suo,
quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani
nocturnis sacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere
uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum
istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi
cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et
perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino,
hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset
aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum
habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uim fuisse, ut parietes atros redderet,
eamque deformitatem, quoad habitauit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est ueri
simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem seruus
Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
an ex fumi colore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est
eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax seruus
ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius
quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi
plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non <pb n="p.66"/>
insimulet Crassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine
et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio
dando discedere longius a culina.</p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p>Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus
ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus
remeauit? an parietes suos detergit? an, quod uerius est,
ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae
cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio
foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam
nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic
Iunium Crassum Oeensem uiderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius
testimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam
dudum ebrium stertere, aut secundo lauacro ad repotia
cenae obeunda uinulentum sudorem in balneo desudare.
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non
quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub
oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebria<add>mine</add> sibi temperare,
ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus
de consilio fecit, ne eum sub tam seueris oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam uulsis maxillis foedo aspectu
de facie improbares, cum animaduertisses caput iuuenis
barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, <pb n="p.67"/>
rictum <add>latum</add>, saliuosa labia, uocem absonam, manuum
tremorem, ructus<add>s</add>piram<add>en</add>. patrimonium omne iam pridem
abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest,
nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen
numquam carius quam in hoc testimonio locauit; nam
temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic uendidit, idque Oeae nemini ignoratur.</p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p>Omnes hoc, antequam fieret, cognouimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum
potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui
merito contemnebam, obfuturum. uolui et Aemilianum
damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est
in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod
eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem
suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidi te quoque,
Maxime, coitionem aduersum me et coniurationem eorum
pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus
est, totam rem uultu aspernantem. denique quamquam
sunt <add>in</add>solita audacia et importuna impudentia praediti
tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, <pb n="p.68"/>
—nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice
timerem, sed ut ne impunitum foret <add>Crasso</add>, crassum
quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.</p></div></div></body></text></TEI>