<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p>Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui
pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus
causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redu<add>n</add>dauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset
mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata,
aures sonorae. <del>et</del> ceterum, quod dexterae auris crebriores <pb n="p.57"/>
tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus
adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus
spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini
succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum
reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat,
eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim
Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere;
est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus
tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus
conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut
senium more ceterorum serpentium temporibus statutis
exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio
an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis
aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis
gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione
qui adduxit ad <add>me et</add> mea ratiocinatione recte factum
esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis
esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus
caducas calumnias intendisse.</p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius <pb n="p.58"/>
caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam
mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum,
quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te
duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum
cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi
quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus
oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu
patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus;
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans
peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta
uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum
pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen
accusas ut nocentem.</p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p>Quin etiam—quod praeterii—sunt quae fatearis
nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminari<add>s</add>. ais enim
me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse
te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit;
tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo
tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia
ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur?
furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci
iudice egisti: <q>habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta
apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint,
iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod
dico, quia id dico quod nescio.</q> o pulchra argumenta
et aperte crimen reuincentia. <q>hoc fuit, quoniam quid <pb n="p.59"/>
fuerit ignoro.</q> solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam
illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus
es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne
is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu
de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum
habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant
conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo
saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret
sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae
res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed
enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam
auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui
indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus
non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses,
quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.</p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p>Tibi adeo permitto, finge quiduis, <del>r</del>eminiscere, excogita,
quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum <pb n="p.60"/>
aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia
sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas,
ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud
bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et
incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles,
dicas: <q>quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares
potissimum deposuisti?</q> itane est, Aemiliane? sic accusas,
ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
<q>quam ob rem piscis quaeris?</q>
                  <q>cur aegram mulierem inspexisti?</q>
                  <q>quid in sudario habuisti?</q> utrum tu accusatum
an interrogatum uenisti? si accusatum, tute argue quae
dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod
ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc
quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui
nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi,
omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic,
ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino
egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces
in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus
es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum
aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies
me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem
similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur, <pb n="p.61"/>
id omne eodem argumento magicum dicetur aut
e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.</p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p>Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur,
quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam
quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et
interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino
positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani
possim negare ac, <add>si</add> maxime fuisse concedam, tamen
habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si
dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar,
nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui
uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum
repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario
obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur.</p><p>Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. eorum
quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus
sedulo conseruo. nihil insolitum, nihil incognitum dico.
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid
domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite
ueneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos
ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga <pb n="p.62"/>
deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc
ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam
ueneram p<del>l</del>ublice disserens de Aesculapii maiestate eadem
ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea
disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus
manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione
Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis,
si qui forte meminit, huius loci principium.—audisne,
Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis</p></div></div></body></text></TEI>