<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>Hic satis ueteratorie Tannonius Pudens, cum hoc quoque mendacium frigere ac prope iam omnium uultu et
murmure explosum uideret, ut uel suspiciones quorundam
spe moraretur, ait pueros alios producturum, qui sint
aeque a me incantati, atque ita ad aliam speciem argumenti transgressus est. quod quamquam dissimulare potui,
tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco. cupio
enim produci eos pueros, quos spe libertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico: ut
producant. postulo igitur et flagito, Tannoni Pudens,
ut expleas quod pollicitus. cedo pueros istos, quibus
confiditis: produc, nomina qui sint. mea aqua licet
ad hoc utare. dic, inquam, Tannoni. quid taces, quid
cunctaris, quid respectas? quod si hic nescit quid <add>di</add>dicerit aut nomina oblitus est, at tu, Aemiliane, cede huc, <pb n="p.53"/>
dic quid aduocato tuo mandaueris, exhibe pueros. quid
expalluisti? quid taces? hocine accusare est, hocine
tantum crimen deferre an Claudium Maximum, tantum
uirum, ludibrio habere, me calumnia insectari? quod si
forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros
habes quos producas, saltem XIIII seruis quos ex<add>h</add>ibui ad
aliquid utere.</p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p>aut cur sisti postulabas tantam familiam?
magiae accusans de XV seruis denuntiasti: quid, si de ui
accusares, quot tandem seruos postulares? sciunt ergo
aliquid XV serui et occultum est. an occultum non est
et magicum est? alterum horum fatearis necesse est,
aut inlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerim,
aut si inlicitum fuit, scire tot conscios non debuisse.
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata,
iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum
inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam
tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris
abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata,
cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci
adhibentur: et tu quindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliud celebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen
rei tot numero adhibuissem, si conscientiae nimis multi
sunt? XV liberi homines populus est, totidem serui
familia, totidem uincti ergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuit, qui diutine hostias lustralis <pb n="p.54"/>
tenerent? at nullas hostias nisi gallinas nominastis. an
ut grana turis numerarent, an ut Thallum prosternerent?</p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>Mulierem etiam liberam perductam ad me domum
dixistis eiusdem Thalli ualetudinis, quam ego pollicitus
sim curaturum, eam quoque a me incantatam corruisse.
ut uideo, uos palaestritam, non magum accusatum uenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit
tamen quaerente te, Maxime, Themison medicus, a quo
mulier ad inspiciendum perducta est, quicquam ultra
passam nisi quaesisse me, ecquid illi aures obtinnirent
et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibi aurem
nimis inquietam, confestim discessisse. hic ego, Maxime,
quanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis tempero,
necubi tibi ob causam istam uidear blanditus, tamen
sollertiam tuam in percontando nequeo quin laudem.
dudum enim, cum haec agitarentur et illi incantatam
mulierem dicerent, medicus qui adfuerat abnueret, quaesisti
tu nimis quam prudenter, quod mihi emolumentum fuerit
incantandi. responderunt: <q>ut mulier rueret.</q>
                  <q>quid deinde?
mortua est?</q> inquis. negarunt. <q>quid ergo dicitis? quod
Apulei commodum, si ruisset?</q> ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum
rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri,
facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos
nominari, quod cur quaeque facta sint expediant. ceterum
negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
recte factum uel perperam docere, id uero multo arduum
et difficile est. frustra igitur an factum sit anquiritur,
quod nullam malam causam habuit ut fieret. ita facti
reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionis liberatur, <pb n="p.55"/>
si nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam neque
incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et
ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi,
Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam
purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti
neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid
dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicam igitur quam breuissime potuero; etenim
admonendus es mihi, non docendus.</p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, <add>is</add> igitur
postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina
prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset. primam causam primordiis corporis adtribuit, si ipsae elementorum qualitates,
uuida et frigida et h<del>i</del>is duae aduorsae, non congruant; id
adeo euenit, cum quaepiam earum modo excessit aut loco
demigrauit. sequens causa morborum inest in eorum uitio,
quae iam concreta ex simplicibus elementis una tamen
specie coaluerunt, ut est sanguinis species et uisceris et
ossi et medullae, porro illa quae ex hisce singularibus
mixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et
turbidi spiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum
incitamenta sunt.</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>quorum e numero praecipuast materia
morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in
humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit
et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida <pb n="p.56"/>
et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis
prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit,
numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita
et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein
ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione
pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit.
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et
obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum
potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut
etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino
mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et
comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci
<foreign xml:lang="grc">ἱερὰν νόσον</foreign>, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.</p></div></div></body></text></TEI>