<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="31" subtype="section"><p>haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimilius confinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fides fuisset), si tibi ulla eruditio adfuisset;
enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas
coctus? ceterum ad magian nihil quicquam uidetur mihi
adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoram plerique
Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati
tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime
Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi,
fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico
piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi <pb n="p.36"/>
profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum non
fuisse<del>t</del>, si quid<del>em</del> in his utile ad magian comperisset.
sed enim uir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerum, poetam multiscium uel potius cunctarum
rerum adprime peritum, uim omnem medicaminum non
mari, sed terrae <add>a</add>scripsisse<del>t</del>, cum de quadam saga ad
hunc modum memorauit: <foreign xml:lang="grc">ἣ τόσα φάρμακα ἤδη, ὅσα τρέφει
εὐρεῖα χθών</foreign> itemque alibi carminum similiter:

<quote rend="blockquote" xml:lang="greek"><lb/>th=| plei=sta fe/rei zei/dwros a)/roura
<lb/>fa/rmaka, polla\ me\n e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra/,</quote>
cum tamen numquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot<del>h</del>eus faciem nec Vlixes scrobem
nec Aeolus follem nec Helena creterram nec Circe poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex
omni memoria, qui uim <add>h</add>erbarum et radicum et surculorum et lapillorum quasi quadam colluuione naturae de
summis montibus in mare transferatis et penitus piscium
uentribus insuatis. igitur ut solebat ad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illex animi
Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuia,
uobis auctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno <pb n="p.37"/>
et omni choro Nerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.</p></div><div type="textpart" n="32" subtype="section"><p>Dixi, cur non arbitrer quicquam negotii esse magis et
piscibus. nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere
pisces etiam ad magicas potestates adiutare. num ergo
propterea quicumque quaerit et ipse magus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et
qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in
rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid
aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omnia idcirco ad nequiorem
suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram
ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris,
cum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem
piscium argumento etiam Menelai socios putabis magos
fuisse, quos ait poeta praecipuus flexis hamulis apud Pharum
insulam famem propulsasse; etiam mergos et delfinos et
scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio
a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt. <q>cur ergo tu quaeris?</q>
nolo equidem nec necessarium habeo tibi dicere, sed per te,
si potes, ad hoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel
cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem
modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel
quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per
haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi? <pb n="p.38"/>
               </p></div><div type="textpart" n="33" subtype="section"><p>Videamus tamen, quae fuerint piscium genera tam
necessaria ad habendum tamque rara ad repperiendum, ut
merito statuto praemio quaererentur. tria omnino nominauerunt, unum falsi, duo mentiti; falsi, quod leporem
marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit,
quem mihi Themis<del>c</del>on seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
nam quidem leporem nondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et cetera, non piscatoribus modo, uerum
etiam amicis meis negotio dato, quicumque minus cogniti
generis piscis inciderit, ut eius mihi aut formam commemorent aut ipsum uiuum, si id nequierint, uel mortuum
ostendant. quam ob rem id faciam, mox docebo. mentiti
autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur,
cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas
impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum
utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter
infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu
haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo
pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit
et quodam libro meo legit: <q>interfeminium tegat et femoris
obiectu et palmae uelamento.</q>
               </p></div><div type="textpart" n="34" subtype="section"><p>Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebat, quod
me nec sordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra
iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium
uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac
saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino <pb n="p.39"/>
commutescat. cedo enim, si ego de Veneris statua nihil
dixissem neque interfeminium nominassem, quibus tandem
uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguae
tuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum
propinquitate uim similem rerum coniectam? et fortasse
an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me
fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latina, quae
propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata
ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum
pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo
igitur ad hunc uestrum locum non minus insulse quam
absurde commentum, me hasce nugas marinas et quiscilias
litoralis neque pretio neque gratis quaesisse.</p></div><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>Illud etiam praeterea respondeo, nescisse uos, quid a
me quaesitum fingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis
flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitis me
eadem opera pretio impenso per plurim<del>is</del>os piscatoris
quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem,
calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echin<add>or</add>um <pb n="p.40"/>
caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas,
resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum
et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum
uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur,
tranquillo deseruntur? neque enim minus istis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulo
suspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari
spuria et fascina propter nominum similitudinem: qui
minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa
ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido
proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes
diu hercle perpessus sis; equidem, cum haec ab illis quasi
grauia et uincibilia dicerentur, illorum stultitiam ridebam,
tuam patientiam mirabar.</p></div></div></body></text></TEI>