<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>auditisne
magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram,
piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et
Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam,
quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere
inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam
regnare. idem Plato in alia sermocinatione de Zalmoxi
quodam Thraci generis, sed eiusdem artis uiro ita scriptum <pb n="p.30"/>
reliquit: <foreign xml:lang="grc">τὰς δὲ ἐπῳδὰς εἶναι τοὺς λόγους τοὺς καλούς.</foreign>
quod si ita est, cur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi
bona uerba uel Zoroastri sacerdotia? sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione
loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili<del>a</del> quadam ui cantaminum polleat, oppido miror,
cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest
itidem ut cetera. sicarium qui in iudicium uocat, comitatus uenit; qui uenenarium accusat, scrupulosius cibatur;
qui furem arguit, sua custodit. enimuero qui magum
qualem isti dicunt in discrimen capitis deducit, quibus
comitibus, quibus scrupulis, quibus custodibus perniciem
caecam et ineuitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo
id genus crimen non est eius accusare, qui credit.</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>uerum
haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas
meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant
deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos,
partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant
et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim
fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes,
ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati
daemonion, Platonis <foreign xml:lang="grc">τὸ ἀγαθόν</foreign>. gratulor igitur mihi, cum
et ego tot ac tantis uiris adnumeror. <pb n="p.31"/>
               </p><p>Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt. <q>cur</q> inquit
<q>piscium quaedam genera quaesisti?</q> quasi id cognitionis
gratia philosopho facere non liceat, quod luxurioso gulae
causa liceret. <q>cur mulier libera tibi nupsit post annos
XIII uiduitatis?</q> quasi non magis mirandum sit quod tot
annis non nubserit. <q>cur prius, quam tibi nuberet, scripsit
nescio quid in epistula quod sibi uidebatur?</q> quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere. <q>at enim
maior natu non est iuuenem aspernata.</q> igitur hoc ipsum
argumentum est nihil opus magia fuisse, ut nubere uellet
mulier uiro, uidua caelibi, maior iuniori. iam et illa
similia: <q>habet quiddam Apuleius domi quod sancte colit:</q>
quasi non id potius crimen sit, quod colas non habere.
<q>cecidit praesente Apuleio puer.</q> quid enim, si iuuenis,
quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo
corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine
argumentis magian probatis, casu pueruli et matrimonio
mulieris et obsonio piscium?</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus
perorare: quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superest, cedo, si uidetur, singula consideremus.
atque ego omnia obiecta, seu uera seu falsa sunt, non
negabo, sed perinde atque si facta sint fatebor, ut omnis
ista multitudo, quae plurima undique ad audiendum conuenit, <pb n="p.32"/>
aperte intellegat nihil in philosophos non modo
uere dici, sed ne falso quidem posse confingi, quod non
ex innocentiae fiducia, quamuis liceat negare, tamen potius
habeant defendere. primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere; dein
etsi maxime magus forem, tamen ostendam neque causam
ullam neque occasionem fuisse, ut me in aliquo maleficio
experirentur. ibi etiam de falsa inuidia deque epistulis
mulieris perperam lectis et nequius interpretatis deque
matrimonio meo ac Pudentillae disputabo, idque a me
susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod
quidem matrimonium nostrum Aemiliano huic immane
quanto angori quantaeque diuidiae fuit; inde omnis huiusce
accusationis obeundae ira et rabies et denique insania
exorta est. quae si omnia palam et dilucide ostendero,
tunc denique te, Claudi Maxime, et omnis qui adsunt
contestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum
meum, cuius obtentu et uoluntate a patruo eius accusor,
nuperrime curae meae ereptum, postquam frater eius
Pontianus et natu maior et moribus melior diem suum
obiit, atque ita in me ac matrem suam nefarie efferatum,
non mea culpa, desertis liberalibus studiis ac repudiata
omni disciplina, scelestis accusationis huius rudimentis
patruo Aemiliano potius quam fratri Pontiano similem
futurum.</p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>Nunc, ut institui, proficiscar ad omnia Aemiliani
huiusce deliramenta orsus ab eo, quod ad suspicionem
magiae quasi ualidissimum in principio dici animaduertisti,
nonnulla me piscium genera per quosdam piscatores pretio
quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandam magian <pb n="p.33"/>
ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicet
ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse
atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut
piscator mutuo lignum dedolaret.) an ex eo intellexistis
maleficio quaeri pisciculos, quod pretio quaerebantur?
(credo, si conuiuio uellem, gratis quaesissem.) quin igitur
etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero
et uinum et holus et pomum et panem pretio mutaui.
eo pacto cuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim
ab illis obsonare audebit, si quidem statuitur omnia edulia
quae depenso para<add>n</add>tur non cenae, sed magiae desiderari?
quod si nihil remanet suspicionis, neque in piscatoribus
mercede inuitatis ad quod solent, ad piscem capiundum,
(quos tamen nullos ad testimonium produxere, quippe qui
nulli fuerunt), neque in ipso pretio rei uenalis (cuius
tamen quantitatem nullam taxauere, ne, si mediocre pretium dixissent, contemneretur, si plurimum, non crederetur)
—si in his, ut dico, nulla suspicio est: respondeat mihi
Aemilianus, quo proximo signo ad accusationem magiae
sit inductus.</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>'Pisces' inquit <q>quaeris.</q> nolo negare. sed, oro te,
qui pisces quaerit, magus est? equidem non magis arbitror
quam si lepores quaererem uel apros uel altilia. an soli
pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum?
hoc si scis quid sit, magus es profecto; sin nescis, confitearis necesse est id te accusare quod nescis. tam rudis
uos esse omnium litterarum, omnium denique uulgi fabularum, <pb n="p.34"/>
ut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter?
quid enim competit ad amoris ardorem accendendum piscis
brutus et frigidus aut omnino res pelago quaesita? nisi
forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur
pelago exorta. audi sis, Tannoni Pudens, quam multa
nescieris, qui de piscibus argumentum magiae recepisti.
at si Virgilium legisses, profecto scisses alia quaeri ad
hanc rem solere; ille enim, quantum scio, enumerat uittas
mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram
liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
<quote rend="blockquote"><lb/>falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
<lb/>pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
<lb/>quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
<lb/>et matri praereptus amor.</quote>
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis
attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis
squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo
extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille
pratum decerpit, tu fluctum scrutaris. memorassem tibi
etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima,
et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa
repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae <pb n="p.35"/>
epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiam
poetam Latinum attingam, uersus ipsos, quos agnoscent
qui Laeuium legere:
<quote rend="blockquote"><lb/>philtra omnia undique eruunt:
<lb/>antipathes illud quaeritur,
<lb/>trochiscili, ung<add>u</add>es, taeniae,
<lb/>radiculae, herbae, surculi,
<lb/>saurae inlices bicodulae,
<lb/>hinnientium dulcedines.
</quote>
               </p></div></div></body></text></TEI>