<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="16" subtype="section"><p>uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirere et cuncta specula,
uel uda uel suda soli, uidere? quibus praeter ista quae
dixi etiam illa ratiocinatio necessaria est, cur in planis
quidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur,
<add>in</add> tumidis uero et globosis omnia defectiora, at contra
in cauis auctiora; ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imago eodem speculo tum recondat <pb n="p.18"/>
penitus, tum foras exerat; cur caua specula, si exaduersum
soli retineantur, appositum fomitem accendant; qui fiat
ut arcus in nubibus uarie, duo<del>s</del> soles aemula similitudine
uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat
uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni
quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo
et glebis, uerum etiam abaco et puluisculo te dedisses,
mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum
a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum.</p><p>At ego non mirer, si boni consulis me de isto distortissimo uultu tuo dicere, de moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est: praeter quod non sum
iurgiosus, etiam libenter te nuper usque albus an ater
esses ignoraui et adhuc <add>h</add>ercle non satis noui. id adeo
factum, quod et tu rusticando obscurus es et ego discendo
occupatus. ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore
obstitit, et ego numquam studui male facta cuiusquam
cognoscere, sed semper potius duxi mea peccata tegere
quam aliena indagare. igitur hoc mihi aduersum te usu
uenit, quod qui forte constitit in loco lumine conlustrato
atque eum alter e tenebris prospectat. nam ad eundem <pb n="p.19"/>
modum tu quidem, quid ego in propatulo et celebri agam,
facile e tenebris tuis arbitraris, cum ipse humilitate</p></div><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.</p><p>Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an
ipse mutuarias operas cum uicinis tuis cambies, neque
scio neque laboro. at tu me scis eadem die tris Oeae
manu misisse, idque mihi patronus tuus inter cetera a te
sibi edita obiecit, quanquam modico prius dixerat me uno
seruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi
respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si
et hoc magicum est. tantamne esse mentiendi caecitatem
dicam an consuetudinem? <q>uenit Apuleius Oeam cum uno
seruo;</q> dein pauculis uerbis intergarritis: <q>Apuleius Oeae
una die tris manu misit.</q> ne illud quidem credibile
fuisset, cum tribus uenisse, omnes liberasse; quod tamen
si ita fecissem, cur potius tris seruos inopiae signum
putares quam tris libertos opulentiae? nescis profecto,
nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii
paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri
debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi
Romani paucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne
haec quidem legere patroni tui: M. Antonium consularem <pb n="p.20"/>
solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum,
qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio
tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una
porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris
calones fuisse? ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus
deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam
triumphos. M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se
praedicarent, ipse in o<del>pe</del>ratione sua scriptum reliquit,
cum in Hispania<add>m</add> consul proficisceretur, tris seruos solos
ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam uenerat,
parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro
de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. haec
Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>Idem mihi etiam paupertatem obprobrauit, acceptum
philosopho crimen et ultro profitendum. enim paupertas
olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu
secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit,
neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum <pb n="p.21"/>
neque uult ullas neque potest. quippe haec et alia flagitia
diuitiarum alumni solent; maxima quaeque scelera si ex
omni memoria hominum percenseas, nullum in illis pauperem reperies, ut contra haut temere inter inlustris uiros
diuites comparent, sed quemcunque in aliqua laude miramur, eum paupertas ab incunabulis nutricata est. paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium
conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum
inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta. eadem est enim paupertas apud
Graecos in Aristide iusta, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta.
eadem paupertas etiam populo Romano imperium a primordio fundauit, proque eo in <add>h</add>odiernum diis immortalibus
simpulo et catino fictili sacrificat. quod si modo iudices
de causa ista sederent C. Fabricius, Gn. Scipio, Manius
Curius, quorum filiae ob paupertatem de publico dotibus
donatae ad maritos ierunt portantes gloriam domesticam,
pecuniam publicam, si Publicola regum exactor et Agrippa
populi reconciliator, quorum funus ob tenuis opes a populo
Romano collatis <add>s</add>extantibus adornatum est, si Atilius Regulus, cuius agellus ob similem penuriam publica pecunia
cultus est, si denique omnes illae ueteres prosapiae consulares et censoriae et triumphales breui usura lucis ad
iudicium istud remissae audirent, auderesne paupertatem</p></div><div type="textpart" n="19" subtype="section"><p>philosopho exprobrare apud tot consules pauperes? an tibi
Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendam
paupertatem, quod ipse uberem et prolixam rem familiarem <pb n="p.22"/>
sortitus est? erras, Aemiliane, et longe huius animi frustra
es, si eum ex fortunae indulgentia, non ex philosophiae
censura metiris, si uirum tam austerae sectae tamque
diutinae militiae non putas amiciorem esse cohercitae mediocritati quam delicatae opulentiae, fortunam uelut tunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam
ea si non gestetur et trahatur, nihil minus quam lacinia
praependens impedit et praecipitat. etenim <add>in</add> omnibus
ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem
supergreditur, <del>h</del>oneri potius quam usui exuberat. igitur et
inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernacula facilius mergunt quam regunt, quod habent irritam
copiam, noxiam nimietatem. quin ex ipsis opulentioribus
eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico
cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas
administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes. quod si etiam ditibus ad
argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et color
paupertatis, cur eius pudeat tenuioris, qui eam non simulata<add>m</add>, sed uere fungimur?</p></div><div type="textpart" n="20" subtype="section"><p>Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam
facere, neminem nostrum pauperem esse qui superuacanea
nolit, possit necessaria, quae natura oppido pauca sunt.
namque is plurimum habebit, qui minimum desiderabit; <pb n="p.23"/>
habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et
idcirco diuitiae non melius in fundis et in fenore quam
in ipso hominis animo aestimantur, qui si est auaritia
egenus et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri
satiabitur, sed semper aliquid, ante parta ut augeat, mendicabit. quae quidem uera confessio est paupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenit, nec
refert, quam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantam rem familiarem Philus quantam Laelius, nec
Laelius quantam Scipio, nec Scipio quantam Crassus Diues,
at enim nec Crassus Diues quantam uolebat; ita cum
omnis superaret, a suamet auaritia superatus est omnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi
philosophi quos commemoraui non ultra uolentes quam
poterant, sed congruentibus desideriis et facultatibus iure
meritoque dites et beati fuerunt. pauper enim fis appetendi egestate, diues non egendi satietate, quippe qui
inopia desiderio, opulentia fastidio cernuntur. igitur,
Aemiliane, si pauperem me haberi uis, prius auarum esse
doceas necesse est. quod si nihil in animo deest, de
rebus extrariis quantum desit non laboro, quarum neque
laus in copia neque culpa in penuria consistit.</p></div></div></body></text></TEI>