<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in
iudicio? an uos potius calumniosi, qui etiam haec in
accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus
ludere? Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:
<quote rend="blockquote"><lb/>nam castum esse decet pium poetam
<lb/>ipsum, uersiculos nihil necesse est?</quote>
Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum
uorsibus muneraretur, ita scripsit: <q>lasciuus uersu, mente
pudicus eras,</q> quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. ipsius
etiam diui Adriani multa id genus legere me memini.
aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator
et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximum quicquam putas culpaturum,
quod sciat Platonis exemplo a me factum? cuius uersus
quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi;
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare
peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe
natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo
cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: <pb n="p.13"/>
geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et
diuersis amatoribus pollentis; earum alteram uulgariam,
quae sit percita populari amore, non modo humanis
animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem
imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium
serua corpora complexu uincientem: alteram uero caelitem
Venerem, praeditam <del>quae sit</del> optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem
stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; quippe
amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incom<del>i</del>tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora
co<add>m</add>mendet, a contumelia eorum procul absterrere; neque
enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam
quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam
prius ueram et sinceram inter deos uidere. quapropter, ut
semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat: <q>amabit <pb n="p.14"/>
sapiens, cupient ceteri,</q> tamen si uerum uelis, Aemiliane,
uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat
sapiens quam recordatur.</p></div><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam
contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari; uel si tu id non facis, ego me facile patiar in
huiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autem,
Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi
rependuntur, tam attente audis. et ideo hoc etiam peto,
quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc
fecisti, libenter et diligenter.</p><p>Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio,
de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: <q>habet speculum philosophus, possidet speculum
philosophus.</q> ut igitur habere concedam—ne aliquid
obiecisse te credas, si negaro—, non tamen ex eo accipi
me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quid
enim? si choragium thymelicum possiderem, num ex eo
argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi<del>i</del> syrmate,
histrionis crocota, †orgia, mimi centunculo? non opinor.
nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.
quod si neque habere utendi argumentum est neque non
utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur
quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando <pb n="p.15"/>
et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam,
ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho
quam Cereris mundum profano uidere.</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p>Cedo nunc, si et inspexisse me fateor, quod tandem
crimen est imaginem suam nosse eamque non uno loco
conditam, sed quoquo uelis paruo speculo promptam
gestare? an tu ignoras nihil esse aspectabilius homini
nato quam formam suam? equidem scio et filiorum cariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum
suum cuique, quod uideat, pro meritis praemio tribui.
aut quid sibi statuae et imagines uariis artibus effigiatae
uolunt? nisi forte quod artificio elaboratum laudabile
habetur, hoc natura oblatum culpabile iudicandum est,
cum sit in ea uel magis miranda et facilitas et similitudo.
quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutina sumitur, neque tamen similitudo aeque ut in speculis
comparet; deest enim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibus, qui praecipua fide similitudinem repraesentat, cum in eo uisi<add>te</add>tur imago mire
relata, ut similis, ita mobilis et ad omnem nutum hominis
sui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeua est
ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices
induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot
uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur. enimuero
quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum <pb n="p.16"/>
uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam
humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine
temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum
et immobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus
ad similitudinem referundam leuitas illa speculi fabra et
splendor opifex.</p></div><div type="textpart" n="15" subtype="section"><p>Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis
sequenda est, qui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passus est, aut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur in statuis et imaginibus non repudiandis, cur existimes imaginem suam cuique
uisendam potius in lapide quam in argento, magis in tabula quam in speculo? an turpe arbitraris formam suam
spectaculo assiduo explorare? an non Socrates philosophus
ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet
in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem
corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se
commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut
uirtutis laude turpitudinem tegeret? adeo uir omnium
sapientissimus speculo etiam ad disciplinam morum utebatur. Demost<add>h</add>enen uero, primarium dicendi artificem,
quis est qui non sciat semper ante speculum quasi ante
magistrum causas meditatum: ita ille summus orator cum
a Platone philosopho facundiam <add>h</add>ausisset, ab Eubulide
dialectico argumentationes edidicisset, nouissimam pronuntiandi congruentiam ab speculo petiuit. utrum igitur
putas maiorem curam decoris in adseueranda oratione
suscipiendam rhetori iurganti an philosopho obiurganti,
apud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apud <pb n="p.17"/>
omnis homines semper disserenti, de finibus agrorum litiganti an de finibus bonorum et malorum docenti? quid,
quod nec ob haec debet tantummodo philosophus speculum
inuisere; nam saepe oportet non modo similitudinem suam,
uerum etiam ipsius similitudinis rationem considerare:
num, ut ait Epicurus, profectae a nobis imagines uelut
quaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantes, cum
leue aliquid et solidum offenderunt, illisae reflectantur et
retro expressae contrauersim respondeant an, ut alii philosophi disputant, radii nostri seu mediis oculis proliquati
et lumini extrario mixti atque ita uniti, ut Plato arbitratur, seu tantum oculis profecti sine ullo foris amminiculo, ut Archytas putat, seu intentu ae+ris <del>f</del>acti, ut Stoici
rentur, cum alicui corpori inciderunt spisso et splendido et
leui, paribus angulis quibus inciderant resultent ad faciem
suam reduces atque ita, quod extra tangant ac uisant, id
intra speculum imaginentur.</p></div></div></body></text></TEI>