<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="101" subtype="section"><p>Maxime, hic ibidem pro pedibus tuis abicio testorque me
deinceps incuriosius habiturum, quid Pudentilla testamento
suo scribat. ipse iam, ut libet, matrem suam de cetero
exoret: mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit.
ipse iam, ut <add>qui</add> sui potens ac uir acerbissimas litteras
matri dictet, iram eius deleniat; qui potuit perorare,
poterit exorare. mihi iam dudum satis est, si non modo
crimina obiecta plenissime dilui, uerum etiam radicem
iudicii huius, id est hereditatis quaesitae inuidiam, funditus
sustuli. <pb n="p.111"/>
               </p><p>Illud etiam, <del>c</del> ne quid omnium praeteream, priusquam peroro, falso obiectum reuincam. dixistis me magna
pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine
emisse. dico exiguum herediolum LX milibus nummum,
id quoque non me, sed Pudentillam suo nomine emisse,
Pudentillae nomen in tabulis esse, Pudentillae nomine pro
eo agello tributum dependi. praesens est quaestor publicus, cui depensum est, Coruinius Celer, uir ornatus; adest
etiam tutor auctor mulieris, uir grauissimus et sanctissimus, omni cum honore mihi nominandus, Cassius Longinus.
quaere, Maxime, cuius emptionis auctor fuerit, quantulo
pretio mulier locuples agellum suum praestinarit.—</p><p><del>testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis
quaestor(is)</del></p><p>Estne ita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen
meum ascriptum est? num ipsum heredioli pretium inuidiosum est, num uel hoc saltem in me collatum?</p></div><div type="textpart" n="102" subtype="section"><p>Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur
ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut
ex ea commodum caperem? uti dotem mihi modicam
potius quam a<del>m</del>mpla<add>m</add> diceret? o praeclara carmina.
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam
penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? <pb n="p.112"/>
an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis
condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita,
mihi <add>nihil</add> quicquam impertiret? o graue ueneficium
dicam an ingratum beneficium. an ut testamento, quod
irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam
me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis
cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam
non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et
iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum
iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condem<del>p</del>nandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi;
saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui
uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est
quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis ad<del>h</del>ortum,
quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat?
negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae
dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum
etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris <del>h</del>ostenditur.
quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid
tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine
priuigni mei form<del>orm</del>atum:</p></div><div type="textpart" n="103" subtype="section"><p><q>hunc ego, domine Maxime,reum apud te facere institui?</q> quin igitur addis; <q>reum
magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?</q> sed quid
deinde? <q>plurimorum maleficiorum et manifestissimorum.</q>
                  <pb n="p.113"/>
cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum
de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera
an binis uerbis respondeam. <q>dentes sp<add>l</add>endidas:</q> ignosce
munditiis. <q>specula inspicis:</q> debet philosophus. <q>uersus
facis:</q> licet fieri. <q>pisces exploras:</q> Aristoteles docet.
<q>lignum consecras:</q> Plato suadet. <q>uxorem ducis:</q> leges
iubent. <q>prior natu is<add>ta</add> est:</q> solet fieri. <q>lucrum sectatus es:</q> dotalis accipe, donationem recordare, testamentum
lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes
refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum
etiam maledictis procul a culpa <del>philosophiae</del> tutus sum,
si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior
est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem
pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum
securus existimationem tuam reuereri quam potestatem
uereri, quod minus graue et uerendum mihi arbitror a<del>c</del>
procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.</p><p>Dixi. <pb n="p.114"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>