<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="section"><p>
Certus equidem eram proque uero obtinebam, Maxime
Cl(audi) quique in consilio estis, Sicinium Aemilianum, senem notissimae temeritatis, accusationem mei prius apud
te coeptam quam apud se cogitatam penuria criminum
solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest. quo ego
uno praecipue confisus gratulor medius fidius, quod mihi
copia et facultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae et probandi mei; quanquam istae
calumniae ut prima specie graues, ita ad difficultatem
defensionis repentinae fuere. nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore
mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et
insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere. quae ego cum intellegerem non
tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgio prolata,
ultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.
ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex
uerbis rem factam uideret, quaerere occepit ex diffidentia
latibulum aliquod temeritati.</p></div><div type="textpart" n="2" subtype="section"><p>igitur Pontianum fratris sui <pb n="p.1"/>
filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de
morte cognati adolescentis subito tacere<del>m</del>. tanti criminis descriptione <add>ne</add> tamen omnino desistere uideretur, calumnia<add>m</add> magiae, quae facilius infamatur quam probatur,
eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem
de professo audet, uerum postera die dat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et
adscribit se ei assistere, nouo more per alium lacessendi,
scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae
non plecteretur. quod tu cum sollertissime animaduertisses
et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic
quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et
aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. ita
totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi uenia
perseuerauit. igitur et priusquam causa ageretur, facile
intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset,
cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor <pb n="p.2"/>
timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum
Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere
de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud
testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab
eius pernicie temperarit.</p></div><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p>quam quidem uocem et tua
aequitate et mea innocentia fretus spero in hoc quoque
iudicio erupturam, quippe qui sciens innocentem criminatur eo sane facilius, quod iam, ut dixi, mentiens apud
praefectum urbi in amplissima causa conuictus est. namque peccatum semel ut bonus quisque postea sollicitius
cauet, ita qui ingenio malo est confidentius integrat ac
iam de cetero quo saepius, eo apertius delinquit. pudor
enim ueluti uestis quanto obsole<del>n</del>tior est, tanto incuriosius
habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia
refutare. sustineo enim non modo meam, uerum etiam
philosophiae defensionem, cuia magnitudo uel minimam
reprehensionem pro <add>ma</add>ximo crimine aspernatur, propter <pb n="p.3"/>
quod paulo prius patroni Aemiliani multa in me proprie
conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitis mercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi
possunt ab his utiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensa haberi, iam concesso quodam
more rabulis id genus, quo ferme solent linguae suae
uirus alieno dolori locare, tamen uel mea causa paucis
refellenda sunt, ne is, qui sedulo laboro ut ne quid maculae aut inhonestamenti in me admittam, uidear cuipiam,
si quid ex friuolis praeteriero, id agnouisse potius quam
contempsisse. est enim pudentis animi et uerecundi, ut
mea opinio fert, uel falsas uitu<add>pe</add>rationes grauari, cum
etiam hi, qui sibi delicti alicuius conscii sunt, tamen, cum
male audiunt, impendio commoueantur et obirascantur,
quamquam, exinde ut male facere coeperunt, consueuerint
male audire, quod, si a ceteris silentium est, tamen ipsi
sibimet conscii sunt posse se merito increpari; enimuero
bonus et innoxius quisque rudis et imperitas auris ad
male audiendum habens et laudis assuetudine contumeliae
insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immerito
dici, quae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte
inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet <pb n="p.4"/>
ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse,
non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita
dici: <q>accusamus apud te philosophum formonsum et tam
Graece quam Latine</q>—pro nefas—<q>disertissimum.</q> nisi
fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus
est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiae
crimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod <add>H</add>omericus Alexander Hectori:
<quote rend="blockquote"><lb/><foreign xml:lang="grc">οὔ τοι ἀπόβλητ᾽ ἐστὶ θεῶν ἐρικυδέα δῶρα,</foreign><foreign xml:lang="grc">ὅσσα κεν αὐτοὶ δῶσιν, ἑκὼν δ᾽ οὐκ ἄν τις ἕλοιτο,</foreign></quote>
munera deum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae
tamen ab ipsis tribui sueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de forma respondissem. praeterea: licere
etiam philosophis esse uoltu liberali; Pythagoram, qui primum se esse philosophum nuncuparit, eum sui saeculi
excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquum
Velia oriundum, qui primus omnium <foreign xml:lang="grc">ἀπορίας</foreign> sollertissimo
artificio ambifariam dissoluerit, eum quoque Zenonem <pb n="p.5"/>
longe decorissimum fuisse, ut Plato autumat; itemque
multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi,
qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
sed haec defensio, ut dixi, aliquam multum a me remota
est, cui praeter formae mediocritatem continuatio etiam
litterati laboris omnem gratiam corpore deterget, habitudinem tenuat, sucum exsorbet, colorem obliterat, uigorem
debilitat. capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad
lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit
amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus,
stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria
non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.</p></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p>De eloquentia uero, si qua mihi fuisset, neque mirum
neque inuidiosum deberet uideri, si ab ineunte aeuo unis
studiis litterarum ex summis uiribus deditus omnibus aliis
spretis uoluptatibus ad hoc aeui haud sciam anne super
omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem.
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto. sane quidem,
si uerum est quod Statium Caecilium in suis poematibus
scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego uero
profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de <pb n="p.6"/>
eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto
eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod
eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse,
nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum uel dictum extet,
de quo di<add>s</add>serere publice non possim ita, ut iam de uorsibus di<add>s</add>sertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animaduertisti cum risu illis
suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.</p></div></div></body></text></TEI>