C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii Gracchi fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato non periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.