Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.