DE SOMNIIS Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?